[PAULUS libro quarto epitomarum Alfeni digestorum. ] §18.1.40.prQui fundum uendebat, in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut uenditoris fides soluta esset: emptor intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiauit et pecuniam pro eo accepit: postea eum fundum uendidit et cum ipse emptori suo admetiretur, multo minorem modum agri quam putauerat inuenit: quaerebat, an id quod minor is esset consequi a suo uenditore posset.
[保罗,第4卷《阿尔芬努斯学说汇纂抄录》] 土地的出卖人在销售条款中曾规定:买受人应在紧接的三十日内测量土地并通告面积,若在该日之前未作通告,则出卖人的保证责任即告解除。 买受人在测量期限内通告了他认为不足的面积,并为此收到了退款。 此后,他出售了该土地,当他自己为他的买受人进行测量时,发现土地的实际面积比他预想的要小得多。 他询问是否可以从他自己的出卖人处收回不足的部分。
respondit interesse, quemadmodum lex diceretur: nam si ita dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et domino renuntiet, quanto modus agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum: sed si ita pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, etsi in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamuis multis post annis posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere.
解答道:这取决于条款是如何表述的。 因为如果表述为“买受人应在紧接的三十日内测量土地,并向所有人通告土地面积少多少”,那么在第三十日之后通告的部分对他将毫无益处;但如果是这样约定的:“买受人应在紧接的日内测量土地,并通告土地的面积”,那么即使他仅在三十日内通告了“土地面积较小”,哪怕在许多年之后,他也能够追索土地面积不足的部分。
§18.1.40.1In lege fundi aquam accessuram dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset.
在土地的条款中,他说明水将随同移转;现在提出疑问,引水权是否也随同移转。
respondit sibi uideri id actum esse, et ideo iter quoque uenditorem tradere oportere.
解答道:他认为双方是有此意图的,因此出卖人也应当交付引水通路。
§18.1.40.2Qui agrum uendebat, dixit fundi iugera decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipulatus erat: uiginti inuenta sunt: pro uiginti deberi pecuniam respondit.
出卖土地的人曾声称土地为十八尤格,并且就实际测量所得的面积,约定了每尤格的一定价格。 结果发现有二十尤格。 解答道:应支付二十尤格的价款。
§18.1.40.3Fundi uenditor frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an pacto contineretur.
土地出卖人曾保留了人工播种的谷物;但在该土地上,从留茬中长出了作物。 现问这是否包含在约定中。
respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum uerba non esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii cecidisset aut ex eo quod auibus ex aere cecidisset natum esset.
解答道:最重要的是双方的真实意图是什么;但根据字面意思,从留茬中长出的东西并不包含在内,这并不比从挑夫口袋中掉落的东西、或者鸟类从空中掉落的东西所长出的东西更应包含在内。
§18.1.40.4Cum fundum quis uendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et siluam in fructu esse respondit.
当某人出售土地并保留所有收益时,解答道:可砍伐的芦苇和森林也属于收益。
§18.1.40.5Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae seruus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit.
他曾说明属于所有人土地上的大瓮将随同移转;解答道:即使是耕作该土地的奴隶用其特有财产购买的大瓮,也应归于买受人。
§18.1.40.6Rota quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla.
用于提水的车轮,也和水桶一样,同样是建筑物的组成部分。