[POMPONIUS libro trigensimo tertio ad Sabinum. ] §18.1.33.prCum in lege uenditionis ita sit scriptum: 'flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint', nec additur, quae flumina uel stillicidia, primum spectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur quod uenditori nocet: ambigua enim oratio est.
[POMPONIUS libro trigensimo tertio ad Sabinum.] 当在买卖条款中写道:“雨水流和檐滴保持其现状”时,若未加说明是哪些雨水流或檐滴,首先应当考量双方当事人达成了何种合意;如果这一点不明确,则应当采纳对卖方不利的解释,因为该表述是模糊的。