[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §18.1.15.prEt si consensum fuerit in corpus, id tamen in rerum natura ante uenditionem esse desierit, nulla emptio est.
[保罗,载于《论萨比努斯》第五卷] 即使已就特定客体达成合意,但若该客体在销售前已不存在,则买卖无效。
§18.1.15.1Ignorantia emptori prodest, quae non in supinum hominem cadit.
无知对买方有利,只要该无知不适用于极端怠惰之人。
§18.1.15.2Si rem meam mihi ignoranti uendideris et iussu meo alii tradideris, non putat Pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi propositum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit.
如果你在我不自知的情况下,将我的物卖给我,并依我的命令将其交付给他人,蓬波尼乌斯认为我的所有权并不发生转移,因为这并非我的意图,而是意图使所有权仿佛是从你那里转移给他人;因此,即使你意图将我的物赠与我,并依我的命令交付给他人,也应作同样的结论。