[PAPINIANUS libro nono quaestionum. ] §17.2.81.prSi socius pro filia dotem promisit et prius quam solueret herede ea relicta decessit: quae postea cum marito de exigenda dote egit, accepto liberata est.
[帕皮尼安,《问题集》第九卷] 如果合伙人为其女儿承诺了嫁妆,并在支付前去世,留下该女儿作为继承人;该女儿随后与丈夫协商索要嫁妆之事,并通过免除债务而得以解脱:现提出疑问,如果她提起合伙人诉讼,在合伙人之间碰巧约定嫁妆应由共同财产出资设立的情况下,她是否应当提前分得该嫁妆的数额。
quaesitum est, an, si pro socio ageret, dotis quantitatem praecipere deberet, si forte conuenisset inter socios, ut de communi dos constitueretur. dixi pactum non esse iniquum, utique si non de alterius tantum filia conuenit: nam si commune hoc pactum fuit, non interesse, quod alter solus filiam habuit.
我答复道,这一约定并非不公允,至少如果并非仅就其中一人的女儿做此约定的情况下:因为如果这一约定是双方共有的,那么仅其中一人有女儿便无关紧要。
ceterum si numeratam dotem pater defuncta in matrimonio filia reciperasset, reddi pecuniam societati debuisse, pactum ex aequitate sic nobis interpretantibus.
此外,如果已实际支付的嫁妆因女儿在婚姻存续期间去世而由父亲收回,那么根据我们基于公平对该约定做出的如此解释,该笔资金应当归还给合伙关系。
quod si salua societate diuortio matrimonium solutum foret, cum sua causa dotem reciperari, scilicet ut ea uel alii marito dari possit.
但如果在合伙关系存续期间因离婚而解除婚姻,嫁妆应当连同其附属权利一同收回,这显然是为了使其可以被给予该女子或另一个丈夫。
nec, si prior maritus facere non posset, denuo de societate constituendam dotem, nisi si nominatim ita conuenisset.
而且,如果前夫无力偿还,也不得重新从合伙关系中设立嫁妆,除非有明文的如此约定。
uerum in proposito largiter interesse uidebatur, dos numerata esset an uero promissa: nam si filia datam dotem, posteaquam patri heres exstitit, iure suo recepisset, non esse referendam pecuniam societati, quam mulier habitura fuit, etsi alius heres exstitisset: quod si accepto a marito liberata esset, nequaquam imputari posse societati non solutam pecuniam.
然而,在本设想中,嫁妆是已实际支付还是仅被承诺,似乎有很大的不同:因为如果女儿在继承其父亲后,以自己的权利收回了已给付的嫁妆,该资金便无需归还给合伙关系,因为即使由其他人继承,该女子本也会保有这笔资金;但如果她是通过丈夫的债务免除而得以解脱,则未支付的资金绝不能归入合伙关系的账目。