[IDEM libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. ]
[同上,阿尔费努斯《学说汇纂》要约第三卷] 两人结成合伙,旨在教授文法,并使因该技艺所获之利益归其共有。
§17.2.71.prDuo societatem coierunt, ut grammaticam docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esset: de ea re quae uoluerunt fieri in pacto conuento societatis proscripserunt, deinde inter se his uerbis stipulati sunt: 'haec, quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque aduersus ea fieri? si ea ita data facta non erunt, tum uiginti milia dari?' quaesitum est, an, si quid contra factum esset, societatis actione agi posset.
关于此事,他们在合伙的约定中写明了他们希望实行的内容,随后在他们之间以如下文字缔结了要式口头契约:“上述写明之事项,是否应如此给付和履行,且不得做出违反该等事项之行为? 若该等事项未被如此给付和履行,则届时给付两万? ”现问,若有任何违反之事发生,是否可以提起合伙之诉。
respondit, si quidem pacto conuento inter eos de societate facto ita stipulati essent 'haec ita dari fieri spondes?', futurum fuisse, ut, si nouationis causa id fecissent, pro socio agi non possit, sed tota res in stipulationem translata uideretur.
他回答说,如果他们确实在相互之间达成合伙约定后,如此缔结要式口头契约:“你承诺如此给付和履行这些事项吗? ”,那么其结果将是,若他们是为了更改之目的而如此为之,则不能提起合伙之诉,而是全部事项均被视为已移转至要式口头契约之中。
sed quoniam non ita essent stipulati 'ea ita dari fieri spondes?' sed 'si ea ita facta non essent, decem dari?' non uideri sibi rem in stipulationem peruenisse, sed dumtaxat poenam (non enim utriusque rei promissorem obligari, ut ea daret faceret et, si non fecisset, poenam sufferret) et ideo societatis iudicio agi posse.
但是,既然他们并未如此缔结要式口头契约:“你承诺如此给付和履行这些事项吗? ”,而是“若这些事项未被如此履行,则给付一万? ”,在他看来,事项本身并未进入要式口头契约,而仅仅是违约金(因为承诺人并非对两件事都承担义务,即既要给付和履行那些事项,又在未履行时承担违约金),因此可以提起合伙之诉。
§17.2.71.1Duo colliberti societatem coierunt lucri quaestus compendii, postea unus ex his a patrono heres institutus est, alteri legatum datum est.
两位共同解放自由人结成了旨在获取利益、利润和收益的合伙,此后其中一人被其保护人指定为继承人,另一人则获得了遗赠。
neutrum horum in medium referre debere respondit.
他回答说,这两者中的任何一项都不必纳入共同财产。