Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.2.65.pr-17.2.65.7

退伙声明及诉讼导致的合伙消灭与责任

第 2568 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了合伙人声明退伙、诉讼以及债权人变卖合伙人财产等事由对合伙消灭的影响。其特别阐明了在恶意退伙或不适当时机退伙时,责任承担的具体规则。

[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum. ] §17.2.65.prActione distrahitur, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis.
合伙关系因诉讼而消灭,即当合伙的原因因要式口约或起诉而发生变更时。
Proculus enim ait hoc ipso quod iudicium ideo dictatum est, ut societas distrahatur, renuntiatam societatem, siue totorum bonorum siue unius rei societas coita sit.
因为普罗库鲁斯说,正是因为以消灭合伙为目的而发出了诉讼程式,所以合伙关系即被宣告终止,不论结成的是全财产合伙还是单一事务合伙。
§17.2.65.1Item bonis a creditoribus uenditis unius socii distrahi societatem Labeo ait.
同样,拉贝奥说,当一名合伙人的财产被债权人变卖时,合伙关系消灭。
§17.2.65.2Si in rem certam emendam conducendamue coita sit societas, tunc etiam post alicuius mortem quidquid lucri detrimentiue factum sit, commune esse Labeo ait.
拉贝奥说,如果结成合伙是为了购买或承租某一特定之物,那么即使在某人死亡之后,所产生的任何利益或损失,仍由大家共有。
§17.2.65.3Diximus dissensu solui societatem: hoc ita est, si omnes dissentiunt.
我们曾说过,合伙因不合意而解散:如果所有人都不合意,情况确实如此。
quid ergo, si unus renuntiet? Cassius scripsit eum qui renuntiauerit societati a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare.
那么,如果仅有一人声明退出呢? 卡西乌斯写道,声明退伙的人虽然使他的合伙人免除对自己的责任,但他自己并不能免除对他们的责任。
quod utique obseruandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit, ueluti si, cum omnium bonorum societatem inissemus, deinde obuenisset uni hereditas, propter hoc renuntiauit: ideoque si quidem damnum attulerit hereditas, hoc ad eum qui renuntiauit pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro socio.
如果退伙是恶意进行的,这尤其应当予以遵守。 例如,假设我们结成了全财产合伙,随后一人获得了继承,他因此而声明退伙:因此,如果继承带来了损失,这将由声明退伙的人承担,但如果带来利益,他将被迫通过合伙之诉予以分享。
quod si quid post renuntiationem adquisierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo.
然而,如果他在退伙后取得任何财产,则无需分享,因为在这件事上并不存在恶意。
§17.2.65.4Item si societatem ineamus ad aliquam rem emendam, deinde solus uolueris eam emere ideoque renuntiaueris societati, ut solus emeres, teneberis quanti interest mea: sed si ideo renuntiaueris, quia emptio tibi displicebat, non teneberis, quamuis ego emero, quia hic nulla fraus est: eaque et Iuliano placent.
同样,如果我们为了购买某物而结成合伙,随后你单独想购买它,并因此声明退伙以便单独购买,你将对我的利益损失承担赔偿责任;但如果你是因为不喜欢这次购买而声明退伙,那么即使我买下了它,你也不承担责任,因为这里没有欺诈。 这些观点也得到了尤里安的赞同。
§17.2.65.5Labeo autem posteriorum libris scripsit, si renuntiauerit societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem, committere eum in pro socio actione: nam si emimus mancipia inita societate, deinde renunties mihi eo tempore, quo uendere mancipia non expedit, hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri te pro socio iudicio.
然而拉贝奥在《遗著》中写道,如果在不消灭合伙对其他合伙人有利的时间,合伙人之一声明退伙,他将在合伙之诉中承担责任。 因为如果我们结成合伙购买了奴隶,随后你在不宜变卖奴隶的时间向我声明退伙,在这种情况下,由于你使我的处境恶化,你在合伙之诉中承担责任。
Proculus hoc ita uerum esse ait, si societatis non intersit dirimi socie tatem: semper enim non id, quod priuatim interest unius ex sociis, seruari solet, sed quod societati expedit.
普罗库鲁斯说,这只有在对合伙而言不消灭合伙有利时才属实;因为通常予以维护的,不是合伙人之一的私人利益,而是对合伙有利的事物。
haec ita accipienda sunt, si nihil de hoc in coeunda societate conuenit.
只有在结成合伙时对此未作任何约定的情况下,才应当这样理解。
§17.2.65.6Item qui societatem in tempus coit, eam ante tempus renuntiando socium a se, non se a socio liberat: itaque si quid compendii postea factum erit, eius partem non fert, at si dispendium, aeque praestabit portionem: nisi renuntiatio ex necessitate quadam facta sit.
同样,定期结成合伙的人,在期限届满前声明退伙的,使合伙人免除对自己的责任,但自己不能免除对合伙人的责任。 因此,如果此后产生了任何利益,他不分得其份额;但如果发生损失,他将同样承担其份额;除非退伙是由于某种必要原因而进行的。
quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat.
但如果期限届满,则可以自由退出,因为这样做没有恶意。
§17.2.65.7Renuntiare societati etiam per alios possumus: et ideo dictum est procuratorem quoque posse renuntiare societati.
我们也可以通过他人声明退伙:因此,人们说管理人(代理人)也可以声明退伙。
sed utrum de eo dictum sit, cui omnium bonorum administratio concessa est, an de eo, cui hoc ipsum nominatim mandatum est, uideamus, an uero per utrumque recte renuntietur? quod est uerius, nisi si prohibuerit eum dominus specialiter renuntiare.
但让我们看看,这是指被授予全部财产管理权的人,还是指被明确委任此项事务的人,还是说通过两者都可以正当地声明退伙? 后一种说法更为真实,除非本人特别禁止他声明退伙。

词汇与语法注释

  1. 17.2.65.prhoc ipso quod — hoc ipso 是原因夺格,同格地引导由连词 quod(……这一事实)所引导的从句。整体意为“正因为……这一事实”,这构成了起诉行为本身具有与退伙通知(renuntiatio)同等效力的依据。
  2. 17.2.65.3a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare — 在“对格加不定式”(AcI)结构中,eum qui renuntiauerit 是逻辑主语。“a se liberare”意为“从自己这一方释放合伙人”(即免除合伙人对自己的债务),而“se ab illis liberare”意为“从他们那一方释放自己”(即免除自己对合伙人的债务),这表现了对恶意退伙者单方面施加的不利责任分配。
  3. 17.2.65.5interfuit socii non dirimi societatem — 无人称动词 interest 的过去时 interfuit,以不定式短语 non dirimi societatem 为其主语(利益所关涉的事项),并以属格 socii 表示利益的主体。应当理解为“对合伙人而言,合伙不被消灭是有利益的”。
  4. 17.2.65.5societatis non intersit dirimi societatem — societatis 是无人称动词 intersit 所要求的、表示“利益主体”的属格。虽然乍看之下与后面的 dirimi societatem(合伙被消灭)重叠而显得多余,但第一个 societatis 表示利益的主体(“对合伙整体而言”),而第二个 societatem 则是被动不定式 dirimi 的逻辑主语。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.2.65.pr-17.2.65.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.2.65.pr-17.2.65.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。