Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.2.65.8-17.2.65.16

因死亡或事务完成导致的合伙解散与财产清算

第 2569 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本分节论述了向管理人声明退伙的效力,以及因合伙人死亡、事务完成或财产没收而导致合伙解散的规则。此外,还规定了解散后的共有物分割、征税合伙存续期间的例外诉讼,以及合伙解散与合伙人婚姻关系中嫁妆返还的协调。

[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum. ] §17.2.65.8Item scriptum est posse procuratori quoque meo socium meum renuntiare.
同样,书上写道,我的合伙人也可以向我的管理人声明退伙。
quod Seruius apud Alfenum ita notat: esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an uelit ratam habere renuntiationem.
塞尔维乌斯在阿尔费努斯的著作中对此作了如下注记:当向其管理人发出退伙声明时,本尊是否愿意追认该退伙声明,由其自己决定。
igitur is cuius procuratori renuntiatum est liberatus esse uidebitur: an autem ipse quoque qui renuntiauit procuratori liberetur, in potestate eius erit, quemadmodum diximus in eo, qui socio renuntiat.
因此,被向其管理人发出退伙声明的人将被视为获得免除;但向管理人声明退伙的人自己是否也获得免除,则取决于对方的决定,正如我们在向合伙人声明退伙的人这一情形中所说的那样。
§17.2.65.9Morte unius societas dissoluitur, etsi consensu omnium coita sit, plures uero supersint, nisi in coeunda societate aliter conuenerit.
合伙关系因一人死亡而消灭,即使该合伙是经所有人同意而结成且有数人幸存,除非在结成合伙时另有约定。
nec heres socii succedit: sed quod ex re communi postea quaesitum est, item dolus et culpa in eo quod ex ante gesto pendet tam ab herede quam heredi praestandum est.
合伙人的继承人也不承继;但此后从共有财产中取得的收益,以及在取决于此前已进行行为的事项中的恶意与过失,既须由继承人承担,也须向继承人承担。
§17.2.65.10Item si alicuius rei societas sit et finis negotio impositus, finitur societas: quod si integris omnibus manentibus alter decesserit, deinde tunc sequatur res, de qua societatem coierunt, tunc eadem distinctione utemur, qua in mandato, ut si quidem ignota fuerit mors alterius, ualeat societas, si nota, non ualeat.
同样,如果设立合伙是为了某项特定的事务,且该事务已告结束,则合伙终止;但如果是在一切尚未着手时,一方死亡,随后他们结成合伙的事务所涉及的事件发生,那么我们将使用与委任相同的区分:即如果确实不知道另一方的死讯,合伙有效;如果知道,则无效。
§17.2.65.11Societas quemadmodum ad heredes socii non transit, ita nec ad adrogatorem, ne alioquin inuitus quis socius efficiatur cui non uult.
正如合伙关系不移转给合伙人的继承人一样,它也不移转给收养人(自权人收养者),以免有人违背其意愿,被迫与他不想与之合伙的人成为合伙人。
ipse autem adrogatus socius permanet: nam et si filius familias emancipatus fuerit, permanebit socius.
但被收养者本人仍保持为合伙人;因为即使家子被免除家父权(解放),他仍将保持为合伙人。
§17.2.65.12Publicatione quoque distrahi societatem diximus.
我们也曾说过,合伙关系也因财产没收而消灭。
quod uidetur spectare ad uniuersorum bonorum publicationem, si socii bona publicentur: nam cum in eius locum alius succedat, pro mortuo habetur.
如果合伙人的财产被没收,这似乎是指全部财产的没收;因为既然由他人承继其地位,他便被视为已死之人。
§17.2.65.13Si post distractam societatem aliquid in rem communem impenderit socius, actione pro socio id non consequitur, quia non est uerum pro socio communiterue id gestum esse.
如果合伙解散后,合伙人为共有财产支出了费用,他不能通过合伙之诉来追回该费用,因为不能说这是作为合伙人或共同管理的事务而进行的。
sed communi diuidundo iudicio huius quoque rei ratio habebitur: nam etsi distracta esset societas, nihilo minus diuisio rerum superest.
但在分割共有物之诉中,也将对这一事项予以考虑;因为即使合伙已经解散,财产的分割仍然存在。
§17.2.65.14Si communis pecunia penes aliquem sociorum sit et alicuius sociorum quid absit, cum eo solo agendum, penes quem ea pecunia sit: qua deducta de reliquo, quod cuique debeatur, omnes agere possunt.
如果共有金钱掌握在某一位合伙人手中,且某位合伙人有所缺失,则只能对掌握该金钱的人提起诉讼;扣除该部分后,所有人都可以就各自应得的余额提起诉讼。
§17.2.65.15Nonnumquam necessarium est et manente societate agi pro socio, ueluti cum societas uectigalium causa coita est propterque uarios contractus neutri expediat recedere a societate nec refertur in medium quod ad alterum peruenerit.
有时,即使在合伙存续期间,也有必要提起合伙之诉,例如当合伙是为征税目的而结成,且由于各种契约,任何一方都不宜退出合伙,而一方所得又未带入公共资金池时。
§17.2.65.16Si unus ex sociis maritus sit et distrahatur societas manente matrimonio, dotem maritus praecipere debet, quia apud eum esse debet qui onera sustinet: quod si iam dissoluto matrimonio societas distrahatur, eadem die recipienda est dos, qua et solui debet.
如果合伙人之一为丈夫,且在婚姻存续期间合伙解散,丈夫应当预先扣除嫁妆,因为嫁妆应当留在承担婚姻负担的人手中;但如果是在婚姻已经消灭后合伙解散,则嫁妆应在应当支付的同一天予以收回。

词汇与语法注释

  1. §17.2.65.8esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an uelit ratam habere renuntiationem — 间接引语中的不定式结构,`esse` 为主动词,间接疑问从句 `an uelit...` 充当其实质主语。这表明当向其管理人发出退伙声明时,是否予以追认的决定权在于本人。
  2. §17.2.65.9tam ab herede quam heredi praestandum est — 动形容词(gerundive)`praestandum est` 与表示起点的夺格短语 `ab herede`(必须由继承人履行)和表示给与格/利益与格的 `heredi`(必须向继承人履行)并列,表明继承人双向的法定义务与权利。
  3. §17.2.65.10integris omnibus manentibus — 独立夺格(ablative absolute)结构。其中 `integer` 意为“未经触动的、完好无损的”,在此指合伙事务尚未实际着手或履行的状态。
  4. §17.2.65.15propterque uarios contractus neutri expediat recedere a societate nec refertur in medium — 虽然 `expediat` 是由 `cum` 引导的虚拟式,但 `nec refertur` 是直陈式现在时,在原因/环境从句之外,引入了一个客观事实(即一方所得未被带入公共资金池)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.2.65.8-17.2.65.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.2.65.8-17.2.65.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。