[ULPIANUS libro trigensimo primo ad edictum. ] §17.2.63.prUerum est quod Sabino uidetur, etiamsi non uniuersorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere possunt quodue dolo malo fecerint quo minus possint, condemnari oportere.
萨宾的观点是正确的:即使他们不是全部财产的合伙人,而仅是单一财产的合伙人,仍然应当在他们所能支付的限度内,或者在他们因恶意而导致不能支付的限度内被判承担责任。
hoc enim summam rationem habet, cum societas ius quodammodo fraternitatis in se habeat.
因为这具有极高的合理性,毕竟合伙本身在某种程度上包含着一种兄弟般的关系。
§17.2.63.1Uidendum est, an et fideiussori socii id praestari debeat an uero personale beneficium sit, quod magis uerum est.
必须考虑的是,这是否也应当提供给合伙人的保证人,或者这确实是一种人身特权,后一种观点更为正确。
sed si hic fideiussor quasi defensor socii iudicium susceperit, proderit sibi: namque Iulianus libro quarto decimo digestorum scribsit defensorem socii in id quod socius facere potest condemnari oportere.
但如果该保证人作为合伙人的防卫人参与了诉讼,这将对他有利;因为尤里安在《学说汇纂》第十四卷中写道,合伙人的防卫人应当在合伙人所能支付的限度内被判承担责任。
idemque et in patroni defensore accipere debere ait: et utique idem erit in uniuersis, qui in id quod facere possunt conueniuntur.
他也表示,对于庇护人的防卫人也应作同样的理解;总之,对于所有在自身能支付的限度内被起诉的人,情况都是一样的。
§17.2.63.2Patri autem uel domino socii, si iussu eorum societas contracta sit, non esse hanc exceptionem dandam, quia nec heredi socii ceterisque successoribus hoc praestabitur: quia nec ceterorum heredibus successoribusque, quos in id quod facere possunt conuenimus, idem praestatur.
然而,对于合伙人的父亲或主人,即使合伙是根据他们的命令缔结的,也不应给予该抗辩,因为这同样不适用于合伙人的继承人及其他继承人;因为对于我们仅在他们所能支付的限度内起诉的其他人的继承人和继承人,同样不给予此项优待。
§17.2.63.3Id quod facere socius potest quemadmodum aestimandum sit? et placuit non debere deduci aes alienum quod debetur a socio: ita et Marcellus libro septimo digestorum scribsit, nisi forte, inquit, ex ipsa societate debeatur.
合伙人所能支付的限度应当如何评估? 人们认为,不应当扣除合伙人所欠的债务;马尔切卢斯在《学说汇纂》第七卷中也这样写道,他说道:「除非这笔债务恰好是因该合伙关系本身而产生的。
§17.2.63.4Item uidendum, an cautio ueniat in hoc iudicium eius quod facere socius non possit, scilicet nuda promissio: quod magis dicendum arbitror.
」同样应当考虑的是,对于合伙人无法支付的部分的担保——即单方面的口头承诺——是否也属于本诉讼的范围;我认为应当倾向于肯定的回答。
§17.2.63.5Si, cum tres socii essent, egerit cum uno ex sociis socius et partem suam integram sit consecutus, deinde alius socius cum eodem agat et partem consequi integram non poterit, quia facere solidum non potest, an hic qui minus consecutus est cum eo agere possit qui solidum accepit ad communicandas partes inter eos, id est exaequandas, quasi iniquum sit ex eadem societate alium plus, alium minus consequi? sed magis est, ut pro socio actione consequi possit, ut utriusque portio exaequetur: quae sententia habet aequitatem.
如果在有三个合伙人的情况下,一个合伙人对其中一个合伙人提起诉讼并全额获得了属于自己的份额,随后另一个合伙人也对同一个人提起诉讼,但因被告无法支付全部数额而无法全额获得其份额,那么这个获得较少份额的人是否可以起诉那个获得全额的人,以便在他们之间分享即均衡这些份额,因为从同一个合伙关系中,一人获得较多而另一人获得较少似乎是不公平的? 但更正确的观点是,他可以通过合伙诉讼来达到此目的,从而使双方的份额均等:这一观点符合衡平原则。
§17.2.63.6Tempus autem spectamus quantum facere socius possit rei iudicandae.
至于合伙人能支付多少,我们应当以判决作出时为准。
§17.2.63.7Hoc quoque facere quis posse uidetur quod dolo fecit quo minus possit: nec enim aequum est dolum suum quemquam releuare.
某人因恶意而导致自己无法支付的部分,也被视为他能够支付;因为允许任何人因自己的恶意而减轻责任是不公平的。
quod et in ceteris, qui in id quod facere possunt conueniuntur, accipiendum est.
对于其他在自身能支付的限度内被起诉的人,也应作同样的理解。
si tamen non dolo, sed culpa sua facere posse desiit, dicendum est condemnari eum non debere.
然而,如果他并非因恶意而是因自己的过失而变得无法支付,则应当认为不应判其承担责任。
§17.2.63.8In heredem quoque socii pro socio actio competit, quamuis heres socius non sit: licet enim socius non sit, attamen emolumenti successor est.
尽管合伙人的继承人本身并非合伙人,但针对他也适用合伙诉讼;因为即使他不是合伙人,但他依然是利益的继承人。
et circa societates uectigalium ceterorumque idem obseruamus, ut heres socius non sit nisi fuerit adscitus, uerumtamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat, simili modo.
对于包税合伙及其他合伙,我们也遵守同样的规则:继承人除非被接纳,否则不成为合伙人,然而,合伙的所有利益仍以类似的方式归属于他。
et damnum adgnoscat quod contingit, siue adhuc uiuo socio uectigalis siue postea: quod non similiter in uoluntaria societate obseruatur.
并且,他应当承担所发生的损失,无论这损失是在包税合伙人仍生存时还是在其死后发生的;这在自愿合伙中并不以同样的方式被遵守。
§17.2.63.9Si seruo communi legatum sine libertate unus ex dominis reliquit, hoc ad solum socium pertinet: an tamen pro socio iudicio communicari debeat cum herede socii, quaeritur.
如果主人中的一人向共同所有的奴隶遗赠了财产且未给予其自由,这仅归属于另一个合伙人;但是,是否应当通过合伙诉讼与该合伙人的继承人分享这一财产,对此存在疑问。
et ait Iulianus Sextum Pomponium referre Sabinum respondentem non communicari, et posse hanc sententiam defendi Iulianus ait: non enim propter communionem hoc adquisitum est, sed ob suam partem, nec oportet id communicari, quod quis non propter societatem, sed propter suam partem adquisierit.
尤里安表示,塞克斯图斯·蓬波尼乌斯记载了萨宾作出的「不予分享」的回答,且尤里安认为这一观点是可以辩护的:因为这并不是因为共有关系而取得的,而是因为他自己的份额而取得的,任何人不是因为合伙关系而是因为自己的份额而取得的东西,不应当被分享。
§17.2.63.10Societas soluitur ex personis, ex rebus, ex uoluntate, ex actione.
合伙因人、因物、因意愿、因诉讼而消灭。
ideoque siue homines siue res siue uoluntas siue actio interierit, distrahi uidetur societas.
因此,无论是人、物、意愿还是诉讼消灭,合伙即视为解散。
intereunt autem homines quidem maxima aut media capitis deminutione aut morte: res uero, cum aut nullae relinquantur aut condicionem mutauerint, neque enim eius rei quae iam nulla sit quisquam socius est neque eius quae consecrata publicataue sit.
人因最大或中等的人格减等或死亡而消灭;物因不再存续或改变了其法律状态而消灭,因为没有人能成为一个已不存在之物的合伙人,也不能成为已被奉为神圣或被收归国有的物的合伙人。
uoluntate distrahitur societas renuntiatione.
因意愿,合伙因声明退伙而解散。