[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §17.2.60.prSocium, qui in eo, quod ex societate lucri faceret, reddendo moram adhibuit, cum ea pecunia ipse usus sit, usuras quoque eum praestare debere Labeo ait, sed non quasi usuras, sed quod socii intersit moram eum non adhibuisse: sed si aut usus ea pecunia non sit aut moram non fecerit, contra esse: item post mortem socii nullam talem aestimationem ex facto heredis faciendam, quia morte socii dirimatur societas.
[同上,对萨宾的评注第十三卷] 拉贝奥指出,合伙人若在返还其从合伙中所获利润时发生迟延,且其自身使用了这笔资金,则其亦应支付利息。 但这并非作为利息,而是因为合伙人的利益在于其不发生迟延。 然而,若其既未使用该资金,亦未发生迟延,则结论相反。 同样,在合伙人死亡后,不得基于继承人的行为进行任何此类估价,因为合伙因合伙人的死亡而解散。
§17.2.60.1Socius cum resisteret communibus seruis uenalibus ad fugam erumpentibus, uulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamuis propter societatem inpensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermississet aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, ueniret in medium, ueluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.
当合伙人在阻止共同所有的、待售的奴隶突围逃跑时受伤,拉贝奥指出,他无法通过合伙之诉来索回其因治疗自身所支付的费用,因为该费用并非支出给合伙,尽管它是因合伙而支出的。 这正如由于合伙的原因,某人不再指定其为继承人,或漏掉了遗赠,或者他过于疏忽地管理自己的财产一样。 因为,因合伙而归于他的利益同样不会归入共同财产,例如因合伙的原因其被指定为继承人,或有物被赠与他。