Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.2.58.pr-17.2.58.3

出资物灭失及身份变更对合伙诉权的影响

第 2561 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了出资的马匹或资金灭失时的责任承担归属,并分析了家子被解放或奴隶被转让等身份变更对合伙关系存续及诉权分配的法律影响。

[IDEM libro trigensimo primo ad edictum.
[同上,对告示的评注第三十一卷。
] §17.2.58.prSi id quod quis in societatem contulit exstinctum sit, uidendum, an pro socio agere possit.
] 如果某人向合伙关系出资的财产已经灭失,需要探讨是否可以提起合伙诉讼。
tractatum ita est apud Celsum libro septimo digestorum ad epistulam Cornelii Felicis: cum tres equos haberes et ego unum, societatem coimus, ut accepto equo meo quadrigam uenderes et ex pretio quartam mihi redderes.
凯尔苏斯在《学说汇纂》第七卷给科尔内利乌斯·费利克斯的信中对此进行了探讨:“当你拥有三匹马而我拥有一匹时,我们结成了合伙,以便你接受我的马之后,将它们作为四马双轮战车售出,并将售价的四分之一归还给我。
si igitur ante uenditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi: non enim habendae quadrigae, sed uendendae coitam societatem.
因此,如果在出售前我的马死了,凯尔苏斯认为合伙关系不再存续,也不欠你那几匹马售价的任何部分;因为结成合伙并非为了保有四马战车,而是为了将其售出。
ceterum si id actum dicatur, ut quadriga fieret eaque communicaretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii sumus.
但如果据说当时约定要组成一辆四马战车并使其共有,其中你占四分之三,我占四分之一,那么毫无疑问,我们现在依然是合伙人。
§17.2.58.1Item Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam et mea pecunia perisset, cui perierit ea.
” 凯尔苏斯同样探讨了:如果为了购买商品我们出资了资金,而我的资金灭失了,该资金应由谁承担灭失。
et ait, si post collationem euenit, ut pecunia periret, quod non fieret, nisi societas coita esset, utrique perire, ut puta si pecunia, cum peregre portaretur ad mercem emendam, periit: si uero ante collationem, posteaquam eam destinasses, tunc perierit, nihil eo nomine consequeris, inquit, quia non societati periit.
他指出,如果出资后资金灭失,而这种灭失若非结成合伙便不会发生,则由双方共同承担损失;例如,当资金在被携带往异地购买商品的过程中灭失时:但若是在出资前,在你指定了这笔资金之后它灭失了,他说:“你不能以此名义获得任何补偿,因为这并非是为了合伙而灭失的。
§17.2.58.2Si filius familias societatem coierit, deinde emancipatus a patre fuerit, apud Iulianum quaeritur, an eadem societas duret an uero alia sit, si forte post emancipationem in societatem duratum est.
” 如果家子结成了合伙,随后被父亲解放,在尤里安的著作中探讨了:若在解放后该合伙关系得以存续,这究竟是同一合伙关系在存续,还是属于另一个新的合伙。
Iulianus scribsit libro quarto decimo digestorum eandem societatem durare, initium enim in his contractibus inspiciendum: duabus autem actionibus agendum esse, una aduersus patrem, altera aduersus filium: cum patre de eo, cuius dies ante emancipationem cessit, nam eius temporis, quo post emancipationem societas durauit, nihil praestare patrem oportet: cum filio autem de utroque tempore, id est de tota societate, nam et si quid, inquit, socius filii post emancipationem filii dolo fecerit, eius non patri, sed filio actio danda est.
尤里安在《学说汇纂》第十四卷中写道,同一合伙关系继续存续,因为在这些契约中应当看其开始;但必须通过两项诉讼来解决,一项针对父亲,另一项针对儿子:针对父亲,是关于在解放前履行期届至的债务,因为对于解放后合伙存续期间的事项,父亲不承担任何责任;而针对儿子,则是关于两个时期的债务,即针对整个合伙,因为他说,即使在儿子解放后,儿子的合伙人因故意实施了某种行为,为此提起的诉讼不应给父亲,而应给儿子。
§17.2.58.3Si seruus meus societatem cum Titio coierit et alienatus in eadem permanserit, potest dici alienatione serui et priorem societatem finitam et ex integro alteram inchoatam, atque ideo et mihi et emptori actionem pro socio competere, item tam aduersus me quam aduersus emptorem ex his causis quae ante alienationem inciderunt dandam actionem, ex reliquis aduersus emptorem solum.
如果我的奴隶与提修斯结成了合伙,并在被转让后仍留在该合伙中,可以说,由于奴隶的转让,先前的合伙关系已经终止,而另一个新的合伙关系重新开始,因而我和买受人都享有提起合伙诉讼的权利,同样,对于转让前发生的事由,既可以针对我也可以针对买受人提起诉讼,而对于其余的事由,则仅能针对买受人提起。

词汇与语法注释

  1. 17.2.58.prnon enim habendae quadrigae, sed uendendae coitam societatem — 这是一个带对格的不定式结构(`coitam [esse] societatem`),省略了动词 `esse`。`habendae quadrigae` 和 `uendendae`(省略了 `quadrigae`)是动形容词(gerundive)的属格,在此作目的属格。
  2. 17.2.58.1cui perierit ea — 间接疑问从句。疑问代词 `quis` 的单数与格 `cui` 是表示不利的与格(dativus incommodi),意为“对谁不利地(由谁承担)”灭失。
  3. 17.2.58.2cuius dies ante emancipationem cessit — 使用了罗马法专门术语 `dies cedit`(意为权利产生或期限届至)。关系代词属格 `cuius` 修饰前方的指示代词 `eo`(先行词)。
  4. 17.2.58.3ex reliquis aduersus emptorem solum — 根据前文的平行结构,在句末省略了 `actionem dandam esse`(应当给予诉讼)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.2.58.pr-17.2.58.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.2.58.pr-17.2.58.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。