[IDEM libro trigensimo primo ad edictum. ] §17.2.58.prSi id quod quis in societatem contulit exstinctum sit, uidendum, an pro socio agere possit.
[同著者、告示註釈第31巻] ある者が組合に拠出したものが滅失した場合、組合訴訟を提起できるかどうかを検討しなければならない。
tractatum ita est apud Celsum libro septimo digestorum ad epistulam Cornelii Felicis: cum tres equos haberes et ego unum, societatem coimus, ut accepto equo meo quadrigam uenderes et ex pretio quartam mihi redderes.
この問題は、ケルススの『学説集』第7巻、コルネリウス・フェリクスへの書簡において次のように論じられている。 「あなたが3頭の馬を、私が1頭の馬を持っており、あなたが私の馬を受け取って4頭立ての馬車として売却し、その代金から4分の1を私に返還するという目的で、我々が組合を結成したとする。
si igitur ante uenditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi: non enim habendae quadrigae, sed uendendae coitam societatem.
したがって、売却前に私の馬が死んだ場合、ケルススは、組合は存続せず、あなたの馬の代金の一部が支払われる義務もないと考えている、と述べている。 なぜなら、4頭立ての馬車を保有するためではなく、売却するために組合が結成されたからである。
ceterum si id actum dicatur, ut quadriga fieret eaque communicaretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii sumus.
しかし、もし4頭立ての馬車を形成し、それが共有され、あなたがそのうち4分の3を、私が4分の1を所有するという合意がなされていたとされるならば、疑いなく我々は依然として組合員である。
§17.2.58.1Item Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam et mea pecunia perisset, cui perierit ea.
」同様にケルススは、商品を買い入れるために我々がお金を拠出し、私のお金が滅失した場合、それが誰の負担で滅失したかについて論じている。
et ait, si post collationem euenit, ut pecunia periret, quod non fieret, nisi societas coita esset, utrique perire, ut puta si pecunia, cum peregre portaretur ad mercem emendam, periit: si uero ante collationem, posteaquam eam destinasses, tunc perierit, nihil eo nomine consequeris, inquit, quia non societati periit.
そして、もし拠出後に、組合が結成されていなければ起こらなかったはずの方法でお金が滅失するという事態が生じたならば、双方の負担において滅失したと彼は述べている。 例えば、商品を買い入れるために海外へ運ばれている際にお金が滅失した場合がこれに当たる。 しかし、もし拠出前において、あなたがそれを充てると決定した後にそれが滅失した場合には、「あなたはその名目では何も得られない。 なぜなら、それは組合のために滅失したのではないからである」と彼は言う。
§17.2.58.2Si filius familias societatem coierit, deinde emancipatus a patre fuerit, apud Iulianum quaeritur, an eadem societas duret an uero alia sit, si forte post emancipationem in societatem duratum est.
家子が組合を結成し、その後に父から自立させられた場合、もし自立後にも組合に留まり続けたとすれば、同じ組合が存続するのか、それとも別の組合になるのかが、ユリアヌスにおいて問われている。
Iulianus scribsit libro quarto decimo digestorum eandem societatem durare, initium enim in his contractibus inspiciendum: duabus autem actionibus agendum esse, una aduersus patrem, altera aduersus filium: cum patre de eo, cuius dies ante emancipationem cessit, nam eius temporis, quo post emancipationem societas durauit, nihil praestare patrem oportet: cum filio autem de utroque tempore, id est de tota societate, nam et si quid, inquit, socius filii post emancipationem filii dolo fecerit, eius non patri, sed filio actio danda est.
ユリアヌスは『学説集』第14巻に、同じ組合が存続すると書いている。 なぜなら、これらの契約においては、その開始が考慮されるべきだからである。 しかし、2つの訴訟によって争われなければならない。 一つは父親に対するもの、もう一つは息子に対するものである。 父親に対しては、自立前に期限が到来した事柄についてである。 なぜなら、自立後に組合が存続した期間については、父親は何ら責任を負う必要がないからである。 これに対し、息子に対しては、両方の期間について、すなわち組合全体についてである。 なぜなら、もし息子の自立後に組合員が不法行為を行った場合でも、その訴権は父親ではなく息子に与えられるべきだからである、と彼は述べている。
§17.2.58.3Si seruus meus societatem cum Titio coierit et alienatus in eadem permanserit, potest dici alienatione serui et priorem societatem finitam et ex integro alteram inchoatam, atque ideo et mihi et emptori actionem pro socio competere, item tam aduersus me quam aduersus emptorem ex his causis quae ante alienationem inciderunt dandam actionem, ex reliquis aduersus emptorem solum.
私の奴隷がティティウスと組合を結成し、譲渡された後もその組合に留まり続けた場合、奴隷の譲渡によって以前の組合は終了し、一から新たな組合が開始されたと言うことができる。 したがって、私にも買主にも組合訴訟の訴権が認められ、同様に、譲渡前に生じた事由については、私に対しても買主に対しても訴訟が認められるべきであり、残りの事由については買主に対してのみ認められるべきである。