Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.2.52.pr-17.2.52.7

合伙关系中的注意义务与损益分配

第 2554 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了邻里间土地购买协议的性质,合伙关系中的注意义务标准(故意与过失),以及共同损益的分配基准。

[IDEM libro trigensimo primo ad edictum. ] §17.2.52.prCum duobus uicinis fundus coniunctus uenalis esset, alter ex his petit ab altero, ut eum fundum emeret, ita ut ea pars, quae suo fundo iuncta esset, sibi cederetur: mox ipse eum fundum ignorante uicino emit: quaeritur, an aliquam actionem cum eo uicinus habeat.
[同上,告示注解第三十一卷] 当两户邻居相邻的一处土地出售时,其中一人请求另一人购买该土地,以便将与其自己土地相连的部分让与自己。 随后,他自己在邻居不知情的情况下购买了该土地。 问:该邻居是否对他享有任何诉权?
Iulianus scripsit implicitam esse facti quaestionem: nam si hoc solum actum est, ut fundum Lucii Titii uicinus emeret et mecum communicaret, aduersus me qui emi nullam actionem uicino competere: si uero id actum est, ut quasi commune negotium gereretur, societatis iudicio tenebor, ut tibi deducta parte quam mandaueram reliquas partes praestem.
尤里安写道,这是一个交织在一起的事实问题:因为如果双方仅约定由邻居购买卢基乌斯·蒂蒂乌斯的土地并与我分享,那么邻居对我这个购买者不享有任何诉权;但如果双方约定,应当像经营共同事务那样进行,则我将依合伙之诉承担责任,以便在扣除我曾委托的份额后,将剩余部分交付给你。
§17.2.52.1Uenit autem in hoc iudicium pro socio bona fides.
而在这种合伙之诉中,诚实信用是要被考虑的。
§17.2.52.2Utrum ergo tantum dolum an etiam culpam praestare socium oporteat, quaeritur.
因此,合伙人应当仅对故意承担责任,还是也应对过失承担责任,这被提出询问。
et Celsus libro septimo digestorum ita scripsit: socios inter se dolum et culpam praestare oportet.
塞尔苏斯在《学说纂集》第七卷中这样写道:合伙人之间应当互相担保故意和过失。
si in coeunda societate, inquit, artem operamue pollicitus est alter, ueluti cum pecus in commune pascendum aut agrum politori damus in commune quaerendis fructibus, nimirum ibi etiam culpa praestanda est: pretium enim operae artis est uelamentum.
他说:“如果在缔结合伙时,其中一方承诺了其技术或劳动,例如当我们把牲畜交予共同放牧,或者把土地交给耕作者以共同获取果实,那么毫无疑问,在那里也应当担保过失:因为劳动和技术的报酬是一种掩护。
quod si rei communi socius nocuit, magis admittit culpam quoque uenire.
但如果合伙人损害了共同之物,则更应承认过失也包括在内。
§17.2.52.3Damna quae imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur praestare: ideoque si pecus aestimatum datum sit et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum est, si nihil dolo aut culpa acciderit eius, qui aestimatum pecus acceperit: quod si a furibus subreptum sit, proprium eius detrimentum est, quia custodiam praestare debuit, qui aestimatum accepit.
” 对于非因不谨慎而发生的损失,即不可抗力造成的损失,合伙人不得被强迫承担。 因此,如果交付了经估价的牲畜,而它因抢劫或火灾而消灭,只要接受估价牲畜之人的故意或过失没有参与其中,这就是共同的损失;但如果是被小偷偷走,这就是他自己的损失,因为接受估价之人应当担保保管。
haec uera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendae causa pascenda data sunt quamuis aestimata.
这些是正确的,而且只要是为了缔结合伙而交付放牧的,即使经过估价,也将存在合伙之诉。
§17.2.52.4Quidam sagariam negotiationem coierunt: alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit suamque pecuniam perdidit, serui eius uulnerati sunt resque proprias perdidit.
某些人结成了外套贸易合伙。 其中一人出发去采购货物,遭遇强盗并丢失了他的钱财,他的奴隶受伤,他也丢失了个人财产。
dicit Iulianus damnum esse commune ideoque actione pro socio damni partem dimidiam adgnoscere debere tam pecuniae quam rerum ceterarum, quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur.
尤里安说,该损失是共同的,因此通过合伙之诉,他应当承认金钱以及其他物品损失的一半,如果不是为了以共同名义采购货物而出发,该合伙人是不会随身携带这些财物的。
sed et si quid in medicos impensum est, pro parte socium agnoscere debere rectissime Iulianus probat.
而且,尤里安极其正确地赞同,如果有为医生支付的费用,合伙人也应当按比例承担。
proinde et si naufragio quid periit, cum non alias merces quam naui solerent aduehi, damnum ambo sentient: nam sicuti lucrum, ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpa socii contingit.
同样地,如果因海难消灭了什么,而在除了船之外通常不运载货物的情况下,双方都应承受该损失。 因为正如利益一样,非因合伙人的过失而发生的损失也应当是共同的。
§17.2.52.5Cum duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quaesierat et lucri senserat: quaerebatur, an commune esse lucrum oporteret.
当两名银钱商是合伙人时,其中一人单独获得了一些东西并感受到了利益。 问:该利益是否应当是共同的。
et imperator Seuerus Flauio Felici in haec uerba rescripsit: 'etiamsi maxime argentariae societas inita est, quod quisque tamen socius non ex argentaria causa quaesiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est'.
塞维鲁皇帝给弗拉维乌斯·费利克斯复批道:“即使在最大程度上缔结了银钱商合伙,但各合伙人非因银钱商事务而获得的东西,不属于共同财产,这是已确立的法律。
§17.2.52.6Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indiuisas hereditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod aliunde quaesierint in commune non redigetur.
” 帕皮尼安在《解答集》第三卷中也说:如果兄弟们为了共同承受其中的利益和损失而保留了父母未分割的遗产,那么他们从其他地方获得的东西将不归入共同财产。
§17.2.52.7Item ex facto consultum respondisse se ait libro tertio responsorum: inter Flauium Uictorem et Bellicum Asianum placuerat, ut locis emptis pecunia Uictoris monumenta fierent opera et peritia Asiani, quibus distractis pecuniam Uictor cum certa quantitate reciperet, superfluum Asianus acciperet, qui operam in societatem contulit: erit pro socio actio.
同样,他在《解答集》第三卷中说,他曾根据事实咨询作出了如下解答:弗拉维乌斯·维克托与贝利库斯·阿西亚努斯之间曾约定,用维克托的钱购买土地,并通过阿西亚努斯的劳力和专业知识建造纪念碑,在这些纪念碑被卖掉时,维克托应当收回他的钱并加上一定的数额,而将劳力投入合伙的阿西亚努斯应当获得超出部分。 这将存在合伙之诉。

词汇与语法注释

  1. §17.2.52.prtibi deducta parte quam mandaueram reliquas partes praestem — tibi 是与格,作 praestem 的间接宾语。deducta parte quam mandaueram 是夺格绝对结构。动词 praestem 和 mandaueram 的主语为第一人称单数(即购买土地的合伙人)。其含义为“在扣除我曾委托给你的份额后,将剩余部分交付给你”。
  2. §17.2.52.2pretium enim operae artis est uelamentum — 字面意思是“因为劳动和技术的报酬是一种掩护”。此处的 uelamentum(掩盖、斗篷、借口)比喻性地表明,获得报酬(利益)构成了其应当承担过失责任(culpa)的法律依据或合理化理由。
  3. §17.2.52.4quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur — 条件句中,主句使用虚拟式过去完成时(tulisset,表示过去相反的事实),从句使用虚拟式未完成时(proficisceretur,表示当时持续中的相反事实)。这整体上表达了旅行当时的假设(如果不是为了共同采购而出发,他本不会携带这些财物)。
  4. §17.2.52.7quibus distractis — 使用关系代词的夺格绝对结构(quibus distractis)。关系代词指代前文的 monumenta(纪念碑),起连接作用,意为“当这些纪念碑被卖掉时”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.2.52.pr-17.2.52.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.2.52.pr-17.2.52.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。