[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum. ] §17.2.31.prUt sit pro socio actio, societatem intercedere oportet: nec enim sufficit rem esse communem, nisi societas intercedit.
[乌尔比安,萨宾注解第三十卷] 为了提起合伙之诉,必须存在合伙关系;因为除非存在合伙关系,否则仅有财产共有是不够的。
communiter autem res agi potest etiam citra societatem, ut puta cum non affectione societatis incidimus in communionem, ut euenit in re duobus legata, item si a duobus simul empta res sit, aut si hereditas uel donatio communiter nobis obuenit, aut si a duobus separatim emimus partes eorum non socii futuri.
然而,即使在没有合伙的情况下,事务也可以共同进行,例如,当我们并非出于合伙的意图而陷入共有状态时。 这发生于遗赠给两个人的财产中,同样地,如果一件财产被两个人同时购买,或者如果我们共同继承了遗产或接受了赠与,或者如果我们从两个人那里分别购买了他们的份额,而并无成为合伙人的意图。