[PAULUS libro sexto ad Sabinum. ] §17.2.30.prMucius libro quarto decimo scribit non posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri partem socius ferat: Seruius in notatis Mucii ait nec posse societatem ita contrahi, neque enim lucrum intellegitur nisi omni damno deducto neque damnum nisi omni lucro deducto: sed potest coiri societas ita, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit omni damno deducto, pars alia feratur, et eius damni, quod similiter relinquatur, pars alia capiatur.
[保罗,萨宾注解第六卷] 穆基乌斯在第十四卷中写道,不能缔结这样一种合伙,即合伙人承担一种比例的损失,而获得另一种比例的利润;塞尔维乌斯在对穆基乌斯的注记中说,合伙也不能以此种方式缔结,因为除非扣除所有损失,否则不能理解为利润,除非扣除所有利润,否则也不能理解为损失;但可以如此缔结合伙,即:在扣除所有损失后,对于合伙中所剩余的利润,分摊不同的比例,而对于同样剩余的损失,亦承担不同的比例。