[PAULUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §17.2.3.prEa uero, quae in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones inuicem praestare debent.
[保罗,告示评注第32卷] 然而,属于债权范围内的财产,仍保持其原有状态;但合伙人相互之间应当让与诉权。
§17.2.3.1Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni adquiretur.
当特别设立了全部财产合伙时,则无论是继承财产、遗赠,还是赠与物,或以任何方式取得的财产,都应为共同体而取得。
§17.2.3.2De illo quaeritur, si ita sit coita societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obuenerit, communis sit, quae sit iusta hereditas, utrum quae iure legitimo obuenit an etiam ea quae testamento? et probabilius est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere.
对此存在一个疑问:如果合伙的设立约定,若双方中任何一方获得了合法的继承财产,该财产即归共有,那么何为合法继承财产? 是指依法律规定获得的财产,还是也包括依遗嘱获得的财产? 较为可信的观点是,这仅指法定继承。
§17.2.3.3Societas si dolo malo aut fraudandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo.
如果合伙是基于恶意或欺诈目的而设立的,则在法律上当然无效,因为诚信与欺诈和恶意是相违背的。