[PAULUS libro sexto ad Sabinum. ] §17.2.17.prSed et socius qui alienauerit contra pactionem accipit committit et tenetur societatis aut communi diuidundo iudicio.
[保罗,萨宾注释第6卷] 但是,违反协议而转让财产的合伙人也构成违约,并依合伙诉讼或分割共同财产诉讼承担责任。
§17.2.17.1Si absenti renuntiata societas sit, quoad is scierit, quod is adquisiuit qui renuntiauit in commune redigi, detrimentum autem solius eius esse qui renuntiauerit: sed quod absens adquisiit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab eo factum commune esse.
如果向不在场的合伙人声明退伙,在其获悉之前,声明退伙者所取得的财产应当归入共同财产,而损失则仅由声明退伙者独自承担;但是,不在场的合伙人所取得的财产仅属于他自己,而由其造成的损失则属于共同承担。
§17.2.17.2In societate autem coeunda nihil attinet de renuntiatione cauere, quia ipso iure societatis intempestiua renuntiatio in aestimationem uenit.
然而,在建立合伙关系时,无需对退伙做出特别约定,因为根据合伙法自身的规定,不合时宜的退伙本身就会被纳入损害赔偿的估算之中。