[SCAEUOLA libro primo responsorum. ] §17.1.60.prCreditor mandatorem conuenit: is condemnatus prouocauit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore conueniri potest.
[斯卡埃沃拉,《答辩集》第一卷]债权人起诉了委任保证人,后者被判败诉并提起上诉。 需要询问的是,在抗诉待决期间,债务人是否可以被债权人起诉。
respondi posse.
我回答说可以。
§17.1.60.1Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: 'Titius 'Seio salutem.
针对一个即将娶妻的人,[某人]写了如下信件:“提图斯向塞尤斯致敬。
Semproniam pertinere ad animum meum cognouisti: ideoque cum ex uoto 'meo nuptura tibi sit, uelim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimonium.
你已知晓森普罗妮娅深得我心;因此,既然她将如我所愿嫁给你,我希望你确信,你正在缔结一桩符合你身份的婚姻。
et quamuis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen 'et ipse quo magis conciliem animum tuum domui meae, fidem meam interponere non dubito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse 'iussisse saluum te habiturum.
虽然我知道女孩的母亲提蒂亚会向你提供适当的持参金保证,但为了使你的心更加倾向于我的家族,我自己也毫不犹豫地提供我的信用。 因此,你应当知晓,无论你因这一原因从她那里要约了什么,我都以我的信用命令你将安全地保有它。
' atque ita Titia, quae neque Titio mandauerat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit.
”而提蒂亚既没有委任过提图斯,也没有追认过他所写的内容,就这样向塞尤斯承诺了持参金。
quaero, si heres Titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem Titiae conuenire potest.
我问:如果提图斯的继承人基于委任的原因进行了给付,是否可以通过委任之诉起诉提蒂亚的继承人?
respondi secundum ea, quae proponuntur, non posse.
我回答说,根据所给出的案情,不可以。
item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum.
同样有人询问,是否也不能提起无因管理之诉。
respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium non tam Titiae nomine, quam quod consultum uellet, mandasse.
我回答说,基于这一名义在法律上也不能起诉;因为很明显,提图斯进行委任并非以提蒂亚的名义,而是因为他自己想要予以关照。
item si maritus aduersus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoueatur? respondi nihil proponi, cur summouendus sit.
另外,如果丈夫起诉委任保证人,是否会因某种抗辩而被驳回? 我回答说,没有提出任何应当驳回的理由。
§17.1.60.2Duobus quis mandauit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur.
某人将事务的管理委任给两人。 需要询问的是,每个人是否在委任之诉中承担连带责任。
respondi unumquemque pro solido conueniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.
我回答说,每个人都应当被就全部债务起诉,只要从两人处征收的数额不超过债务总额。
§17.1.60.3Si inter maritum et socerum id actum esset uel tacito intellectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae exhibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere.
如果丈夫与岳父之间(即使是通过默示的理解)达成协议,约定由父亲支付持参金的利息,而扶养妻子的负担则归于丈夫,那么就不会留下任何诉权来收回被声称未消费的部分;但是,如果女孩的父亲能够证明自己曾委任扶养,则可以提起委任之诉。
§17.1.60.4Lucius Titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: Σείῳ τέκνῳ χαίρειν.
卢基乌斯·提图斯将其财产的管理交托给他的侄子,方式如下:“向我的孩子塞尤斯致敬。
ἐγὼ μὲν κατὰ φύσιν εἶναι νομίζω τὸ ὑπὲρ πατρὸς καὶ τῶν τοῦ πατρὸς υἱῶν πραγματεύεσθαι δίχα τοῦ τινὰ ἐπιτροπικὸν αἰτεῖν.
我认为,在没有人要求取得管理权的情况下,为父亲及父亲的儿子们处理事务是符合天性的。
εἰ δὲ δεῖ καὶ τοιούτου τινός, ἐπιτρέπω σοι περὶ πάντων τῶν ἐμῶν ὡς θέλεις πραγματεύεσθαι, εἴτε πωλεῖν θέλεις εἴτε ὑποτίθεσθαι εἴτε ἀγοράζειν εἴτε ὁτιοῦν πράττειν, ὡς κυρίῳ ὄντι τῶν ἐμῶν· ἐμοῦ πάντα κύρια τὰ ὑπὸ σοῦ γινόμενα ἡγουμένου καὶ μηδὲν ἀντιλέγοντός σοι πρὸς μη- δεμίαν πρᾶξιν.
但如果确实需要此类东西,我准许你按照自己的意愿处理我的一切事务,无论你是想出售、质押、购买,还是做任何其他事情,就像你是我财产的所有人一样;因为我认为你所做的一切都是有效的,且不对你的任何行为提出异议。
quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset uel mandasset, an ualeret.
”需要询问的是:如果他并非出于管理的意图,而是欺诈性地转让或委任了某物,这是否有效。
respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse.
我回答说,所询问的那个人虽然确实给予了充分的委任,但仅限于在诚实信用地处理事务的范围内。
item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor exstitisset, Lucius Titius eo nomine conueniri possit uel res eius obligatae essent propter uerba epistulae supra scripta.
我同样询问:当塞尤斯在担任官职后成为债务人时,卢基乌斯·提图斯是否可以基于该名义被起诉,或者他的财产是否会因上述信件中的言辞而受到约束?
respondi neque conueniri posse neque res obligatas esse.
我回答说,既不可以被起诉,财产也未受到约束。