[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum. ]
[保罗,于《告示注解》第三十二卷。
§17.1.5.prDiligenter igitur fines mandati custodiendi sunt: §17.1.5.1nam qui excessit, aliud quid facere uidetur et, si susceptum non impleuerit, tenetur.
] 因此,必须仔细遵守委托的界限:因为超越界限者被视为在做其他事情,如果他没有履行所承担的义务,他就要承担责任。
§17.1.5.2Itaque si mandauero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titianam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non uideris implesse mandatum.
因此,如果我委托你以一百的价格购买塞亚努斯住宅,而你却以一百甚至更低的价格购买了具有高得多价值的蒂蒂亚努斯住宅,你并不被视为履行了委托。
§17.1.5.3Item si mandauero tibi, ut fundum meum centum uenderes tuque eum nonaginta uendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserues.
同样,如果我委托你以一百的价格卖掉我的土地,而你以九十卖掉了它,当我追索该土地时,除非你向我补足我委托中缺少的差额并使我免受一切损害,否则抗辩将不能对抗我。
§17.1.5.4Seruo quoque dominus si praeceperit certa summa rem uendere, ille minoris uendiderit, similiter uindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoueri, nisi indemnitas ei praestetur.
同样,如果主人命令奴隶以特定金额出售某物,而该奴隶以更低的价格出售,主人同样可以追索该物,且不会被任何抗辩所排除,除非向其提供了补偿。
§17.1.5.5Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut Stichum decem emeres, tu eum minoris emeris uel tantidem, ut aliud quicquam seruo accederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti.
然而,委托人的处境可以变得更好:如果当我委托你以十的价格购买斯蒂库斯时,你以更低的价格购买了他,或者以同样的价格购买,但使该奴隶附带有其他任何东西;因为在这两种情况下,你的行为要么没有超出价格,要么在价格范围之内。