Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.1.48.pr-17.1.48.2

保证人利息清偿的求偿权与委托界限

第 2488 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

塞尔苏斯讨论了保证人在违背债务人意愿支付利息与为维护自身声誉而支付利息时委托之诉的可行性,并解释了委托合同在风险与利益归属方面的界限。

[CELSUS libro septimo digestorum. ] §17.1.48.prQuintus Mucius Scaeuola ait, si quis sub usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conuentus cum recusare uellet sub usuris creditam esse pecuniam et fideiussor soluendo usuras potestatem recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum.
[塞尔苏斯,《学说汇纂》第七卷] 昆图斯·穆基乌斯·斯凯沃拉说,如果有人为带利息借出的金钱作保,而主债务人在法庭上被起诉时,本想拒绝承认该金钱是带利息借出的,但保证人通过支付利息,剥夺了主债务人拒绝支付利息的机会,则保证人不得向主债务人请求偿还该笔金钱。
sed si reus fideiussori denuntiasset, ut recusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare uoluisset, quod ita soluerit, a reo petiturum.
但是,如果主债务人已通知保证人去拒绝承认该带利息的债务,而保证人因顾及自己的名誉不想拒绝并因此支付了利息,则他可以向主债务人请求偿还。
hoc bene censuit Scaeuola: parum enim fideliter facit fideiussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo uidetur suo iure uti: ceterum in posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si pepercisset pudori suo.
斯凯沃拉的这一判定是正确的:因为在前一种情况下,保证人的行为不够诚信,因为他似乎剥夺了主债务人行使自身权利的机会;但在后一种情况下,如果保证人顾全了自己的名声,这不应当对保证人产生不利后果。
§17.1.48.1Cum mando tibi, ut credendo pecuniam negotium mihi geras mihique id nomen praestes, meum in eo periculum, meum emolumentum sit, puto mandatum posse consistere.
当我委托你通过借出金钱来为我处理事务,并由你向我担保该项债权,且其中的风险由我承担,利益也归我所有时,我认为委托合同可以成立。
§17.1.48.2Ceterum ut tibi negotium geras, tui arbitrii sit nomen, id est ut cuiuis credas, tu recipias usuras, periculum dumtaxat ad me pertineat, iam extra mandati formam est, quemadmodum si mandem, ut mihi quemuis fundum emas.
然而,如果是为了让你处理你自己的事务,债权由你自行裁量——也就是说,你借给任何你想借的人,你收取利息,而仅仅风险由我承担——这已经超出了委托的范畴,这就如同我委托你为我购买任意一块土地一样。

词汇与语法注释

  1. 17.1.48.prnon petiturum — 该处省略了对格不定式句 [eam pecuniam a reo non petiturum esse] 中的 esse。其逻辑主语是根据上下文不言自明的保证人(fideiussorem),它构成了依附于句首主动词 ait 的间接引语。后文的 petiturum 亦为相同结构。
  2. 17.1.48.prpotestatem eximere reo uidetur suo iure uti — 动词 eximere(剥夺)带与格 reo(从主债务人处),属于夺格性与格。不定式短语 suo iure uti(行使自身权利)用以解释 potestatem(机会、能力)的具体内容,指主债务人“依法拒绝支付利息的权利行使机会”。uidetur 以保证人(fideiussor)为主语,意为“被视为/似乎”。
  3. 17.1.48.2tui arbitrii — 属格的叙述性用法(性质或所有属格),表示“属于你的裁量”或“取决于你自己的判断”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.1.48.pr-17.1.48.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.1.48.pr-17.1.48.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。