[IDEM libro septuagensimo quarto ad edictum. ] §17.1.46.prSi quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: 'si Stichum non dederis, centum milia dabis'? et Stichum redemerit uilius et soluerit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere.
[同上,告示注解第七十四卷]\n\n若有人为作此承诺之人提供保证:“若你不交付斯蒂库斯,你将给付十万(塞斯特斯)吗? ”,且为了使这十万的要式口头约定不被触发,他以更便宜的价格买下斯蒂库斯并予以交付,确信他可以提起委托之诉。
igitur commodissime illa forma in mandatis seruanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum uel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus exsoluta sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio.
因此,在委托中最为适宜遵守的规则是:每当委托是确定的,就不应当偏离该规则;但每当委托是不确定的或者涉及多种事项,此时,即使委托的案由是通过与委托本身所包含的不同的给付而消灭,只要这有利于委托人,委托之诉即可成立。