[IDEM libro quarto ex Minicio. ] §17.1.33.prRogatus ut fideiuberet si in minorem summam se obligauit, recte tenetur: si in maiorem, Iulianus uerius putat quod a plerisque responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse uidetur qui rogauit.
[同前《米尼基乌斯评注》第四卷] 被请求作为保证人的人,如果其为较小的金额承担了义务,则其正当地承担责任。 如果是较大的金额,尤里安认为大多数人所作的解答更为正确,即:对于提供了超过所请求金额之保证的人,仅在所请求的限度内拥有委托之诉;因为他履行了委托给他的事务:因为发出请求的人,似乎直到其所请求的金额为止,信赖了其信用。