[IDEM libro tertio ad Urseium Ferocem. ] §17.1.32.prSi hereditatem aliter aditurus non essem quam cautum mihi fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore mandati actionem existimo.
[同前《乌尔塞尤斯·费罗克斯评注》第三卷] 如果不是因为已向我保证赔偿损失,我本不会接受继承,且此项委托已介入其中,我认为将会产生委托之诉。
si quis autem mandauerit alicui, ne legatum a se repellat, longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: hereditas interdum damnosa est.
但如果有人委托某人不要拒绝其所受的遗赠,情况则大不相同:因为取得的遗赠绝不可能给其带来损失,而继承有时是有损无益的。
et in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens uel praesens mandet.
总之,凡是性质上可由保证人代其承担责任的任何合同,我认为委托义务亦能成立:因为,是由在场之人接受询问而提供保证,还是由不在场或在场之人发出委托,并没有多大区别。
praeterea uolgo animaduertere licet mandatu creditorum hereditates suspectas adiri, quos mandati iudicio teneri procul dubio est.
此外,通常可以注意到,因债权人的委托,债务嫌疑的继承才被接受,而毫无疑问,这些债权人须承担委托之诉的责任。