Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.1.29.pr-17.1.29.6

保证人不知抗辩而给付与追偿权

第 2469 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论保证人在不知道债务人的抗辩、已支付事实或保证债务无效等情况下向债权人给付时,其求偿权(委托诉讼)的可否以及事实与法律错误的影响。

[IDEM libro septimo disputationum. ] §17.1.29.prSi fideiussor conuentus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, soluerit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod soluerit, quaeritur.
[同人《讨论录》第七卷] 如果被起诉的保证人在不知道主债务人并未实际收到款项的情况下,基于保证关系进行了支付,是否可以通过委托诉讼请求追回其所支付的款项,对此存在疑问。
et si quidem sciens praetermiserit exceptionem uel doli uel non numeratae pecuniae, uidetur dolo uersari (dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi uero ignorauit, nihil est quod ei imputetur.
如果他明知而放弃了欺诈抗辩或未收款项抗辩,则他被认为具有欺诈意图(因为严重的疏忽接近于欺诈);但如果他确实不知道,则没有任何可以归咎于他的地方。
pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti forte conuenti uel cuius alterius rei, et ignarus hanc exceptionem non exercebit, dici oportet mandati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus soluat indebitum.
基于同样的道理,即使债务人享有某种抗辩(例如合意抗辩或其他抗辩),而保证人因不知情而未行使该抗辩,也应当认为他享有委托诉讼:因为许诺的债务人能够且应当通知其保证人,以免保证人因不知情而支付了非债之款。
§17.1.29.1Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, soluerit, an mandati actionem habeat.
如果保证人在不知道自己无效地设定了义务的情况下进行了支付,讨论他是否享有委托诉讼并非无益。
et si quidem factum ignorauit, recipi ignorantia eius potest, si uero ius, aliud dici debet.
如果他不知道的是事实,他的不知情是可以被接受的;但如果他不知道的是法律,则应当作相反的结论。
§17.1.29.2Si, cum debitor soluisset, ignarus fideiussor soluerit, puto eum mandati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non diuinauit debitorem soluisse: debitor enim debuit notum facere fideiussori iam se soluisse, ne forte creditor obrepat et ignorantiam eius circumueniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit.
如果债务人已经支付,而保证人在不知情的情况下也进行了支付,我认为他享有委托诉讼:因为如果他没有预料到债务人已经支付,他是应当被宽恕的:债务人应当通知保证人自己已经支付,以免债权人乘虚而入,利用他的不知情而欺诈他,并强索他所担保的金额。
§17.1.29.3Hoc idem tractari et in fideiussore potest, si, cum soluisset, non certiorauit reum, sic deinde reus soluit quod soluere eum non oportebat.
同样的问题也可以在保证人身上进行讨论:如果他在支付后没有通知债务人,从而导致债务人随后支付了其本不应当支付的款项。
et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non nuntiauerit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum creditor consequatur.
我相信,如果他本可以通知而未通知,那么提起委托诉讼的保证人应当被驳回:因为在支付后不通知债务人,这极接近于欺诈:但是债务人应当将非债给付返还请求权让与保证人,以免债权人获得双重给付。
§17.1.29.4Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si exceptionem procuratoriam omisit siue sciens siue ignarus: de bona fide enim agitur, cui non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne.
然而,即使保证人明知而省略了某些抗辩,他也不具有欺诈,例如,无论他明知还是不知,省略了关于诉讼代理人的抗辩:因为这是基于善意进行的诉讼,与善意不相符的是去争论法律的细枝末节,而应当只争论这一点:他是否曾是债务人。
§17.1.29.5In omnibus autem uisionibus, quae praepositae sunt, ubi creditor uel non numeratam pecuniam accipit uel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem cessat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calliditatem plectetur.
但在上述所有提出的假设中,凡债权人要么接受了未实际给付的款项,要么重复接受了已给付的款项,针对他的返还请求权均成立,除非该款项是根据判决支付给他的:因为此时由于既判力的权威,返还请求确实停止,但他自己将因其狡黠而以欺诈罪受到处罚。
§17.1.29.6Fideiussor, si solus tempore liberatus tamen soluerit creditori, recte mandati habebit actionem aduersus reum: quamquam enim iam liberatus soluit, tamen fidem impleuit et debitorem liberauit: si igitur paratus sit defendere reum aduersus creditorem, aequissimum est mandati iudicio eum quod soluit reciperare.
保证人如果仅因时间届满而获得免责,却仍然向债权人进行了支付,他将正当地享有针对债务人的委托诉讼:因为虽然他在已经免责的情况下进行了支付,但他仍然履行了信义并免除了债务人的债务:因此,如果他准备好为债务人抵御债权人,那么通过委托诉讼收回他所支付的款项是最公平的。
et ita Iuliano uidetur.
朱里亚也持此观点。

词汇与语法注释

  1. §17.1.29.prdissoluta enim neglegentia prope dolum est — 体现了“极端疏忽(重过失)接近于欺诈”这一法理。说明在古典罗马法中,即使主观上的欺诈(dolus)未被证明,严重的疏忽(culpa lata)也可以被等同于欺诈并作为课予责任的依据。
  2. §17.1.29.1et si quidem factum ignorauit, recipi ignorantia eius potest, si uero ius, aliud dici debet — 事实错误(error facti)与法律错误(error iuris)的对比。体现了罗马法的一项基本原则,即关于事实的不知(错误)可以作为免责或救济的理由,而关于法律的不知原则上对当事人产生不利,不能作为救济的依据。
  3. §17.1.29.4de apicibus iuris disputare — 意为“对法律的尖端(微细细部)进行争论”,指形式主义、技术性的极端论点。这表明在由善意(bona fides)支配的实质性法律判断(如委托关系)中,对法律技术的严苛固执不值得予以考虑。
  4. §17.1.29.5stellionatus crimine propter suam calliditatem plectetur — “欺诈罪(stellionatus)”是罗马法中惩罚不属于特定犯罪类型(如盗窃、抢劫等)但伴随欺骗、狡黠等不当行为的一种特别刑事犯罪。说明在民事上返还请求因既判力(res iudicata)而被阻却,但在刑事上其恶意的获得仍会受到处罚。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.1.29.pr-17.1.29.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.1.29.pr-17.1.29.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。