[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum. ] §17.1.22.prSi mandauero tibi, ut pro me in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solueris, utilius respondebitur interim non esse tibi mandati actionem, sed cum dies uenerit.
[保罗《告示评注》第三十二卷] 如果我委任你为我的债务提供期限保证,而你无条件地提供了保证并进行了清偿,那么更实际的回答是:在此期间你并不享有委任诉讼,而只有当期限届满时才享有。
§17.1.22.1Item tractatum est, si, cum in diem deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solueris, an statim habeas mandati actionem.
同样,人们也讨论过:如果在我负有期限债务时,你根据我的委任提供了期限保证并在期限届满前进行了清偿,你是否立即享有委任诉讼。
et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti minorem, quanti mea intersit superueniente die solutum fuisse.
有些人认为,委任诉讼确实是立即产生的,但应减去若在期限届满时清偿对我所具有的利益额。
sed melius est dici interim nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut nec hoc ante diem soluam.
但更好的说法是,在此期间,即使对于这一数额也不能提起委任诉讼,因为在期限届满前不支付此款项对我来说仍有某些利益。
§17.1.22.2Interdum euenit, ut meum negotium geram et tamen utilem habeam mandati actionem: ueluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamuis debitum meum persequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus seruauero, consequar mandati actione.
有时会出现这样的情况:我虽在处理自己的事务,却仍享有有益委任诉讼。 例如,当我的债务人自担风险将其债务人委派给我时,或者当应保证人的请求我对主债务人提起诉讼时。 因为,虽然我是在追讨自己的债权,但尽管如此,我也在处理他的事务。 因此,对于我未获完全清偿的不足部分,我将通过委任诉讼来追回。
§17.1.22.3Si hi, quorum res ueneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem mandatum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae.
如果那些作为质物的财产被变卖的人,安排了买方并委任他们购买这些财产,则应理解为存在委任,尽管按照纯粹的法理委任并不成立:因为当你购买自己的财产时,在你的法律人格中并不存在对自己财产的买卖。
§17.1.22.4Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus uendentibus uni mandauero, ut rem hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona fide esse praestare ei pretium, quanti uendere poterat: et contra si emptor ad emptionem rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, aequissimum esse mandati iudicio praestari, quanti eius interfuit emptam rem habere.
尤里安写道,即使是为了接受委任之人的利益,委任义务依然成立,这尤其可以通过以下事实得到证明:如果当数个继承人变卖遗产时,我委任其中一人购买继承的财产,则即使对于他是继承人的那部分份额,他亦因委任诉讼而承担义务并使他人承担义务。 确实,如果他因接受了委任而未将该物卖给第三人,那么根据诚实信用原则,应向他支付他本可以卖得的价格。 反之,如果买方因已指示继承人由其代为购买而未去购买对自己必需的物品,那么最公平的是,在委任审判中向其赔偿其因未能拥有所购之物而受到的利益损失。
§17.1.22.5Is cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit mandati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid postea adquiritur, non sequitur fiscum.
财产被收归国有之人可以委任他人购买该财产,如果该人购买了却不履行诚信,则享有有益委任诉讼。 之所以采纳此规则,是因为在财产收归国有之后,此后所取得的任何财产均不归属于国库。
§17.1.22.6Qui aedem sacram spoliandam, hominem uulnerandum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter turpitudinem mandati.
凡是接受抢劫神庙、伤人、杀人委任的人,由于委任的卑劣性,在委任审判中不能获得任何利益。
§17.1.22.7Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis, sed consumpseris, et mandati et furti teneri te Proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae uelles dares, mandati tantummodo.
如果我给你一百以使其给提图斯,而你未予给付却将其消费,普罗库鲁斯认为你既承担委任责任也承担盗窃责任;但若我是这样给你的,即让你给你所乐意给的,则仅承担委任责任。
§17.1.22.8Si mandauerim seruo tuo, ut quod tibi debeam solueret meo nomine, Neratius scribit, quamuis mutuatus seruus pecuniam rationibus tuis quasi a me receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse seruus nomine tuo quod pro me soluebatur acceperit.
如果我委任你的奴隶,以我的名义偿还我欠你的债务,内拉蒂乌斯写道,虽然该奴隶借了钱并将其记入你的账目中,仿佛是从我这里收到的一样,但如果他从债权人那里取得钱币时,并非出于以我的名义给付的目的,则我既不免除债务,你也不能对我提起委任诉讼。 但如果是以我的名义给付该款项的目的而借入的,则双方的情况正相反。 至于是由他人还是该奴隶本人以你的名义收受了代我偿还的款项,这并无区别。
et hoc uerius est, quoniam quotiens suos nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori.
而这确实是更正确的,因为每当债权人收到自己的钱币时,债务人并不能免除债务。
§17.1.22.9Fugitiuus meus cum apud furem esset, pecuniam adquisiit et ex ea seruos parauit eosque Titius per traditionem a uenditore accepit.
当我的逃亡奴隶在盗贼处时,取得了一笔钱,并用它购买了若干奴隶,提图斯通过交付从卖方处接受了这些奴隶。
Mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi Titius, quia seruus meus mandasse Titio uidebatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu serui hoc fecerit: quod si sine uoluntate eius uenditor Titio tradiderit, tunc posse me ex empto agere, ut mihi eos uenditor traderet, uenditoremque per condictionem a Titio repetiturum, si seruos tradiderit Titio quos non debuerit, cum debere se existimaret.
梅拉认为,我将通过委任诉讼使提图斯向我返还,因为我的奴隶似乎已委任提图斯通过交付来接受,只要他是应奴隶的请求而做此事的。 但如果卖方在没有奴隶意愿的情况下将其交付给提图斯,那么我可以提起买入诉讼,要求卖方向我交付他们,而卖方如果将自己不欠付的奴隶交付给提图斯(因为他自以为欠付),则将通过不当得利返还请求权向提图斯追回。
§17.1.22.10Si curator bonorum uenditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non soluerit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere aduersus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse.
如果财产管理人确实进行了变卖,却未向债权人支付该款项,特雷巴蒂乌斯、奥菲利乌斯、拉贝奥回答说,对在场的人来说,享有对他的委任诉讼,而对不在场的人来说,则享有无因管理诉讼。
atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte aduersus eos qui mandauerunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandauerint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandauerint.
然而,如果他是执行在场之人的委任而为此事的,则不在场的人不享有无因管理诉讼,除非或许是对那些委任管理人的人提起,如同他们管理了不在场之人的事务一样。 但如果他们是在自认为自己是唯一债权人的情况下进行该委任的,则应当给不在场的人对委任人提起事实诉讼。
§17.1.22.11Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reseruetur uel per se uel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum.
此外,正如不接受委任是自由的一样,已接受的委任也必须完成,除非已宣布辞任(而且宣告辞任的方式必须是使委任人不论是由其自己还是通过他人,均保留便利地解决同一事务的完整权利),或者除非损失将落入接受委任之人的身上。
et quidem si is cui mandatum est ut aliquid mercaretur mercatus non sit neque renuntiauerit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum conuenit: hoc amplius tenebitur, sicuti Mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiauerit, cum iam recte emere non posset.
事实上,如果被委任购买某物之人既未购买,亦未宣告其不予购买,且此系因其自身而非他人之过错所致,则应一致认为他应承担委任诉讼责任。 不仅如此,正如梅拉所写,如果他在已无法妥善购买的时刻恶意宣告辞任,他将承担更重的责任。