[ULPIANUS libro trigensimo primo ad edictum. ] §17.1.16.prSi quis mihi mandauerit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio.
[乌尔比安《告示评注》第三十一卷] 如果有人委任我在我自己的财产上做某事,而我做了,人们便提出疑问,是否存在委任之诉。
et ait Celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos Rauennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius ualetudini apta sua inpensa faceret: deducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.
凯尔苏斯在《学说汇纂》第七卷中说,当据说奥雷利乌斯·奎图斯委任其主人兼医生,在后者位于拉文纳的园林中(奎图斯每年都习惯退隐于该园林中),由医生自费建造一个球戏场、温室以及某些适合其自身健康的设施时,他曾作此回答:因此,在扣除医生使他自己的建筑物增值了多少之后,对于超额支出的部分,他可以通过委任之诉进行追索。