[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §16.3.14.prSi plures heredes exstiterint ei qui deposuerit, dicitur, si maior pars adierit, restituendam rem praesentibus: maiorem autem partem non ex numero utique personarum, sed ex magnitudine portionum hereditariarum intellegendam: cautela idonea reddenda.
[盖尤斯《行省告示批注》第九编] 若寄托人有数个继承人,据说,如果过半数继承人已接受继承,该物应当返还给在场者;但过半数不应仅按人数理解,而应按继承份额的大小来理解:且应当提供适当的担保。
§16.3.14.1Siue autem cum ipso apud quem deposita est actum fuerit siue cum herede eius et sua natura res ante rem iudicatam interciderit, ueluti si homo mortuus fuerit, Sabinus et Cassius absolui debere eum cum quo actum est dixerunt, quia aequum esset naturalem interitum ad actorem pertinere, utique cum interitura esset ea res et si restituta esset actori.
无论起诉的对象是受寄人本人,还是其继承人,若该物在判决前因其自然属性而灭失(例如奴隶死亡),萨比努斯和卡西乌斯认为被告应当被判免责,因为将自然灭失归由原告承担是公平的,尤其是因为,即使该物已被返还给原告,它也同样会灭失。