[Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. ] §16.3.12.prSi in Asia depositum fuerit, ut Romae reddatur, uidetur id actum, ut non inpensa eius id fiat apud quem depositum sit, sed eius qui deposuit.
[蓬波尼乌斯《萨宾批注》第二十二编] 如果寄托是在亚洲进行的,且约定在罗马归还,则应视为双方约定:此项归还不应由受托人承担费用,而应由寄托人承担费用。
§16.3.12.1Depositum eo loco restitui debet, in quo sine dolo malo eius est, apud quem depositum est: ubi uero depositum est, nihil interest.
寄托物应当在非因受托人恶意而该物实际所在的地点予以归还;至于该物是在何处被寄托的,则无关紧要。
eadem dicenda sunt communiter et in omnibus bonae fidei iudiciis.
同样规则也应共同适用于所有诚信诉讼。
sed dicendum est, si uelit actor suis inpensis suoque periculo perferri rem Romam, ut audiendus sit, quoniam et in ad exhibendum actione id seruatur.
但是应当指出,如果原告愿意自担费用和风险将该物运往罗马,则其请求应当被准许,因为在呈示诉讼中也是遵守这一规则的。
§16.3.12.2Cum sequestre recte agetur depositi sequestraria actione, quam et in heredem eius reddi oportet.
对临时保管人可依临时保管寄托诉讼提起诉讼,该诉讼亦应当允许针对其继承人提起。
§16.3.12.3Quemadmodum quod ex stipulatu uel ex testamento dari oporteat, post iudicium acceptum cum detrimento rei periret, sic depositum quoque eo die, quo depositi actum sit, periculo eius apud quem depositum fuerit est, si iudicii accipiendi tempore potuit id reddere reus nec reddidit.
正如依口头答允或遗言应当给付之物,在争讼程序开始后因该物的毁损而归于消灭,同样,寄托物自提起寄托之诉(争讼程序开始)之日起,其风险亦由受托人承担,如果被告在争讼程序开始时本能够归还该物而未予归还。