[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.3.1.prDepositum est, quod custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: praepositio enim de auget depositum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet.
[乌尔比安《告示注解》第30编] 寄托,是指为了保管而给与某人的物品,其名称源于它被放置(ponitur)这一事实。 因为前置词“de”加强了“depositum”的语义,以表明与物品保管相关的一切都已托付给他的信义。
§16.3.1.1Praetor ait: 'Quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo. '
裁判官说:“对于非因暴动、火灾、倒塌或海难而寄托的物品,我将给予一倍(等值)的诉讼;而对于上述所列的事物,针对其本人给予两倍的诉讼;针对其继承人,对于据称因死者的恶意所造成的损害,给予一倍的诉讼,而对于继承人自身的恶意所造成的,给予两倍的诉讼。
§16.3.1.2Merito has causas deponendi separauit praetor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex uoluntate proficiscentem.
” 裁判官将这些寄托的原因区别开来是完全正确的,因为这些包含了因迫于无奈而非出于自愿的偶发性寄托原因。
§16.3.1.3Eum tamen deponere tumultus uel incendii uel ceterarum causarum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens ex causis supra scriptis periculum.
然而,应当理解,因暴动、火灾或其他原因而进行寄托的人,是指除了上述原因所带来的迫在眉睫的危险之外,没有其他任何寄托原因的人。
§16.3.1.4Haec autem separatio causarum iustam rationem habet: quippe cum quis fidem elegit nec depositum redditur, contentus esse debet simplo, cum uero extante necessitate deponat, crescit perfidiae crimen et publica utilitas coercenda est uindicandae rei publicae causa: est enim inutile in causis huiusmodi fidem frangere.
此外,这种原因的区分有其正当理由:因为当某人选择信任他人而寄托,且寄托物未被归还时,他应当满足于单倍赔偿;但当他因迫切的需要而寄托时,背信的罪责便会增加,为了维护公共秩序,必须依法惩处,因为在这种情况中违背信义对社会是有害的。
§16.3.1.5Quae depositis rebus accedunt, non sunt deposita, ut puta si homo uestitus deponatur, uestis enim non est deposita: nec si equus cum capistro, nam solus equus depositus est.
附随于寄托物之上的东西并不属于寄托物;例如,如果一个穿着衣服的奴隶被寄托,衣服并不属于寄托物;带有缰绳的马也是如此,因为只有马被寄托。
§16.3.1.6Si conuenit, ut in deposito et culpa praestetur, rata est conuentio: contractus enim legem ex conuentione accipiunt.
如果双方约定在寄托中也对过失承担责任,该约定是有效的;因为合同的法律效力源于当事人的约定。
§16.3.1.7Illud non probabis, dolum non esse praestandum si conuenerit: nam haec conuentio contra bonam fidem contraque bonos mores est et ideo nec sequenda est.
即使双方约定“不对故意(恶意)承担责任”,你也不会赞同这一定理;因为这种约定违背了诚实信用和善良风俗,因此是不应被采纳的。
§16.3.1.8Si uestimenta seruanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem seruandorum uestimentorum accepit, depositi eum teneri et dolum dumtaxat praestare debere puto: quod si accepit, ex conducto.
如果交给浴室保管员保管的衣服丢失了,我认为,如果他确实没有收取保管衣服的费用,他应承担寄托责任,且只需对故意承担责任;但如果他收受了费用,则依据租赁(承揽)诉讼承担责任。
§16.3.1.9Si quis seruum custodiendum coniecerit forte in pistrinum, si quidem merces interuenit custodiae, puto esse actionem aduersus pistrinarium ex conducto: si uero mercedem accipiebam ego pro hoc seruo, quem in pistrinum accipiebat, ex locato me agere posse: quod si operae eius serui cum custodia pensabantur, quasi genus locati et conducti interuenit, sed quia pecunia non datur, praescriptis uerbis datur actio: si uero nihil aliud quam cibaria praestabat nec de operis quicquam conuenit, depositi actio est.
如果某人将奴隶送去例如磨坊处保管,如果确实为保管支付了报酬,我认为可以对磨坊主提起租赁诉讼;但如果是我因他接纳该奴隶入磨坊而获得报酬,则我可以提起出租诉讼;如果该奴隶的劳务与保管相抵消,则介于一种租赁关系,但由于没有支付货币,应给予“拟定言词诉讼”;如果他除了提供伙食外别无其他,且未就劳务达成任何协议,则适用寄托诉讼。
§16.3.1.10In conducto et locato et in negotio, ex quo diximus praescriptis uerbis dandam actionem, et dolum et culpam praestabunt qui seruum receperunt: at si cibaria tantum, dolum dumtaxat.
在承租、出租以及我们曾说过应给予拟定言词诉讼的交易中,接受奴隶的人既要对故意也要对过失负责;但如果仅提供伙食,则仅对故意负责。
sequemur tamen, ut Pomponius ait, et quid habuerunt proscriptum aut quid conuenerit, dummodo sciamus et si quid fuit proscriptum, dolum tamen eos praestaturos qui receperunt, qui solus in depositum uenit.
然而,正如蓬波尼乌斯所说,我们也要遵循他们公布的告示或双方的约定,只要我们知道,即使有任何告示存在,接受者仍须对故意承担责任,因为在寄托中涉及的仅是故意。
§16.3.1.11Si te rogauero, ut rem meam perferas ad Titium, ut is eam seruet, qua actione tecum experiri possum, apud Pomponium quaeritur.
如果我请求你将我的物品送到提图斯处,以便他保管,在蓬波尼乌斯那里,人们探讨可以通过何种诉讼向你起诉。
et putat tecum mandati, cum eo uero, qui eas res receperit, depositi: si uero tuo nomine receperit, tu quidem mihi mandati teneris, ille tibi depositi, quam actionem mihi praestabis mandati iudicio conuentus.
他认为,对你提起的是委任诉讼,而对接受该物品的人提起的是寄托诉讼;但如果他是以你的名义接受的,你对我承担委任责任,而他对你承担寄托责任,当你在委任诉讼中被起诉时,你应将该诉权转让给我。
§16.3.1.12Quod si rem tibi dedi, ut, si Titius rem non recepisset, tu custodires, nec eam recepit, uidendum est, utrum depositi tantum an et mandati actio sit.
但如果我把物品交给你,以便在提图斯不接受该物品时由你保管,而他确实没有接受,那么需要探讨的是,仅有寄托诉讼,还是也有委任诉讼。
et Pomponius dubitat: puto tamen mandati esse actionem, quia plenius fuit mandatum habens et custodiae legem.
蓬波尼乌斯对此表示怀疑;但我认为应当是委任诉讼,因为包含保管规则的委任更为全面。
§16.3.1.13Idem Pomponius quaerit, si tibi mandauero, ut rem ab aliquo meo nomine receptam custodias, idque feceris, mandati an depositi tenearis.
同一蓬波尼乌斯提出疑问:如果我委托你保管你以我的名义从他人处收到的物品,而你照办了,你应当承担委任责任还是寄托责任。
et magis probat mandati esse actionem, quia hic est primus contractus.
他更赞同应适用委任诉讼,因为这是最初的合同。