[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.3.1.14Idem Pomponius quaerit, si apud te uolentem me deponere iusseris apud libertum tuum deponere, an possim tecum depositi experiri.
同一蓬波尼乌斯提出疑问:当我希望将物品寄托于你处,而你命令我寄托于你的解放奴隶处时,我能否对你提起寄托诉讼。
et ait, si tuo nomine, hoc est quasi te custodituro, deposuissem, mihi tecum depositi esse actionem: si uero suaseris mihi, ut magis apud eum deponam, tecum nullam esse actionem, cum illo depositi actio est: nec mandati teneris, quia rem meam gessi.
他说,如果我是以你的名义,也就是说,如同由你来保管一样进行了寄托,那么我享有针对你的寄托诉讼;但如果你只是建议我最好寄托于他处,则没有针对你的诉讼,而针对他的寄托诉讼成立。 你也不承担委任责任,因为我处理的是我自己的事务。
sed si mandasti mihi, ut periculo tuo apud eum deponam, cur non sit mandati actio, non uideo.
但如果你委托我以你的风险寄托于他处,我看不出为什么没有委任诉讼。
plane si fideiussisti pro eo, Labeo omnimodo fideiussorem teneri ait, non tantum si dolo fecit is qui depositum suscepit, sed et si non fecit, est tamen res apud eum.
显然,如果你为他提供了保证,拉贝奥认为,保证人在任何情况下都承担责任,不仅在接受寄托者出于故意而为时,而且即使他没有出于故意,只要该物品仍在其中。
quid enim si fureret is, apud quem depositum sit, uel pupillus sit, uel neque heres neque bonorum possessor neque successor eius exstaret? tenebitur ergo, ut id praestet, quod depositi actione praestari solet.
因为,如果接受寄托者精神失常,或是未成年人,或者他的继承人、财产占有者、承继人都不存在,情况又会如何? 因此,他将有责任履行通常在寄托诉讼中所应履行的责任。
§16.3.1.15An in pupillum, apud quem sine tutoris auctoritate depositum est, depositi actio detur, quaeritur.
关于是否可以对未经监护人授权而接受寄托的未成年人提起寄托诉讼,人们存在疑问。
sed probari oportet, si apud doli mali iam capacem deposueris, agi posse, si dolum commisit: nam et in quantum locupletior factus est, datur actio in eum et si dolus non interuenit.
但应当被采信的是,如果你将物品寄托于已经具备故意(恶意)认知能力的未成年人处,且他实施了故意,则可以提起诉讼;因为即使没有故意介入,在他在何种程度上致富(获得利益)的限度内,也可以对他提起诉讼。
§16.3.1.16Si res deposita deterior reddatur, quasi non reddita agi depositi potest: cum enim deterior redditur, potest dici dolo malo redditam non esse.
如果寄托物是在受损状态下被归还的,可以提起寄托诉讼,如同它未被归还一样;因为当它在受损状态下归还时,可以说是因为故意而未被归还。
§16.3.1.17Si seruus meus deposuerit, nihilo minus depositi habebo actionem.
如果我的奴隶进行了寄托,我仍然享有寄托诉讼。
§16.3.1.18Si apud seruum deposuero et cum manumisso agam, Marcellus ait nec tenere actionem, quamuis solemus dicere doli etiam in seruitute commissi teneri quem debere, quia et delicta et noxae caput sequuntur: erit igitur ad alias actiones competentes decurrendum.
如果我将物品寄托于奴隶处,并在此人被释放后对其提起诉讼,马尔切鲁斯认为诉讼不能成立。 虽然我们习惯于说,一个人也应该对他处于奴隶身份时所实施的故意承担责任(因为不法行为和加害责任跟随人身),但仍然如此。 因此,必须求助于其他适当的诉讼。
§16.3.1.19Haec actio bonorum possessoribus ceterisque successoribus et ei, cui ex Trebelliano senatus consulto restituta est hereditas, competit.
该诉讼适用于财产占有者及其他承继人,以及根据特雷贝里安元老院议决而被归还遗产的人。
§16.3.1.20Non tantum praeteritus dolus in depositi actione ueniet, sed etiam futurus, id est post litem contestatam.
不仅过去的故意,而且未来的故意(即在诉讼系属之后)也将包含在寄托诉讼中。
§16.3.1.21Inde scribit Neratius, si res deposita sine dolo malo amissa sit et post iudicium acceptum reciperaretur, nihilo minus recte ad restitutionem reum compelli nec debere absolui, nisi restituat.
因此,内拉蒂乌斯写道,如果寄托物在没有故意的情况下丢失,并在诉讼接受之后被重新收回,被告人仍应被正当地强制进行返还,且除非其返还,否则不应被宣告无罪。
idem Neratius ait, quamuis tunc tecum depositi actum sit, cum restituendi facultatem non habeas horreis forte clusis, tamen si ante condemnationem restituendi facultatem habeas, condemnandum te nisi restituas, quia res apud te est: tunc enim quaerendum, an dolo malo feceris, cum rem non habes.
同一内拉蒂乌斯说,尽管对你提起寄托诉讼之时,你因仓库可能被关闭而无能力返还,但如果在判判决前你获得了返还的能力,除非你返还,否则你应当被判决有罪,因为该物品在你处。 因为,只有当你没有该物品时,才需要探究你是否出于故意而为。
§16.3.1.22Est autem et apud Iulianum libro tertio decimo digestorum scriptum eum qui rem deposuit statim posse depositi actione agere: hoc enim ipso dolo facere eum qui suscepit, quod reposcenti rem non reddat.
此外,在尤里安的《学说汇纂》第十三编中也记载,寄托物品的人可以立即提起寄托诉讼;因为接受寄托者对于请求归还者不予归还物品这一行为本身,即属于出于故意而为。
Marcellus autem ait non semper uideri posse dolo facere eum, qui reposcenti non reddat: quid enim si in prouincia res sit uel in horreis, quorum aperiendorum condemnationis tempore non sit facultas? uel condicio depositionis non exstitit?
然而,马尔切鲁斯说,不归还给请求返还者的人,并不能总是被视为出于故意而为。 因为,如果物品在属州,或者在判决时没有机会打开的仓库里,情况又会如何? 或者寄托的条件尚未成就呢?
§16.3.1.23Hanc actionem bonae fidei esse dubitari non oportet.
毋庸置疑,这一诉讼属于信义(善意)诉讼。
§16.3.1.24Et ideo et fructus in hanc actionem uenire et omnem causam et partum, dicendum est, ne nuda res ueniat.
因此,应当指出,孳息以及所有利益(相关财产)和产出都包含在此诉讼中,以防物品以空无一物(裸态)的形式出现。
§16.3.1.25Si rem depositam uendidisti eamque postea redemisti in causam depositi, etiamsi sine dolo malo postea perierit, teneri te depositi, quia semel dolo fecisti, cum uenderes.
如果你卖掉了寄托物,其后又为了寄托之原因将其买回,即使在此之后无故意地灭失了,你仍需承担寄托责任,因为你在出售时已经实施了一次故意。
§16.3.1.26In depositi quoque actione in litem iuratur.
在寄托诉讼中,也要对诉讼标的的价额进行宣誓。
§16.3.1.27Non solum si seruus meus, sed et si is qui bona fide mihi seruiat rem deposuerit, aequissimum erit dari mihi actionem, si rem ad me pertinentem deposuit.
不仅是我的奴隶,即使是善意地作为奴隶为我服务的人进行了寄托,如果他寄托的是属于我的物品,那么给予我诉讼是最为公平的。