[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.3.1.38Si quis tabulas testamenti apud se depositas pluribus praesentibus legit, ait Labeo depositi actione recte de tabulis agi posse.
如果有人在许多人在场的情况下阅读了寄托于其处的遗嘱,拉贝奥认为可以通过寄托诉讼正当地针对该遗嘱提起诉讼。
ego arbitror et iniuriarum agi posse, si hoc animo recitatum testamentum est quibusdam praesentibus, ut iudicia secreta eius qui testatus est diuulgarentur.
我认为,如果朗读遗嘱是在某些人在场的情况下进行的,且其意图是公开立遗嘱人的秘密决定,那么也可以提起侮辱之诉。
§16.3.1.39Si praedo uel fur deposuerint, et hos Marcellus libro sexto digestorum putat recte depositi acturos: nam interest eorum eo, quod teneantur.
如果强盗或小偷进行了寄托,马尔切卢斯在《学说汇纂》第六编中也认为他们可以正当地提起寄托之诉:因为由于他们承担责任这一事实,他们对此享有利益。
§16.3.1.40Si quis argentum uel aurum depositum petat, utrum speciem an et pondus complecti debeat? et magis est, ut utrumque complectatur, scyphum forte uel lancem uel pateram dicendo et materiam et pondus addendo.
如果有人请求返还寄托的银或金,他应当指明个别物品的名称,还是也应当包括重量? 更妥当的见解是两者都应包括,例如通过说明是杯子、盘子或浅碗,并添加材质和重量。
sed et si purpura sit infecta uel lana, pondus similiter adiciendum saluo eo, ut, si de quantitate ponderis incertum est, iuranti succurratur.
但是,即使是染色的紫布或羊毛,也同样应当加上重量,但要保留这一条件:如果对重量的多少存在不确定,应当给予以誓言宣誓者救济。
§16.3.1.41Si cista signata deposita sit, utrum cista tantum petatur an et species comprehendendae sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non singularum rerum depositi agendum: quod et si res ostensae sunt et sic depositae, adiciendae sunt et species uestis.
如果寄托了一个密封的箱子,是仅应当请求返还箱子,还是也应当指明个别物品? 特雷巴提乌斯说,应当请求返还箱子,而不应当针对个别物品提起寄托之诉;但如果物品在出示的情况下被这样寄托,那么衣服的个别种类也应当予以添加。
Labeo autem ait eum qui cistam deponit singulas quoque res uideri deponere: ergo et de rebus agere eum oportet.
然而,拉贝奥说,寄托箱子的人也被视为寄托了个别物品:因此,他也必须针对这些物品提起诉讼。
quid ergo si ignorauerit is, qui depositum suscipiebat, res ibi esse? non multum facere, cum suscepit depositum.
那么,如果接受寄托的人不知道里面有物品,该怎么办? 既然他接受了寄托,这并没有太大的差别。
ergo et rerum depositi agi posse existimo, quamuis signata cista deposita sit.
因此,我认为即使寄托的是密封的箱子,也可以针对物品提起寄托之诉。
§16.3.1.42Filium familias teneri depositi constat, quia et ceteris actionibus tenetur: sed et cum patre eius agi potest dumtaxat de peculio.
显然,家子对寄托承担责任,因为他也要承担其他诉讼的责任:但也可以对其父亲起诉,但仅限于特有财产的范围。
idem et in seruo: nam cum domino agetur.
同样的情况也适用于奴隶:因为诉讼将针对主人提起。
plane et Iulianus scripsit et nobis uidetur, si eorum nomine qui sunt in potestate agatur, ueniat in iudicium et si quid per eum in cuius iure sunt captus fraudatusue est, ut et dolus eorum ueniat, non tantum ipsorum cum quibus contractum est.
显然,尤里安也这样写过,而且我们也是这样认为的,如果以处于权力之下的人的名义提起诉讼,那么交易对方是否通过他们所服从的权力拥有者而受到欺骗或蒙蔽,也应当进入审判,以便使这些支配者们的故意也受到审理,而不单单是与他们结约之人的故意。
§16.3.1.43Si apud duos sit deposita res, aduersus unumquemque eorum agi poterit nec liberabitur alter, si cum altero agatur: non enim electione, sed solutione liberantur.
如果物品寄托于两人处,可以对他们中的每一个人提起诉讼,如果对其中一人起诉,另一人并不会被免责:因为他们不是因选择而免责,而是因履行而免责。
proinde si ambo dolo fecerunt et alter quod interest praestiterit, alter non conuenietur exemplo duorum tutorum: quod si alter uel nihil uel minus facere possit, ad alium peruenietur: idemque et si alter dolo non fecerit et idcirco sit absolutus, nam ad alium peruenietur.
因此,如果双方都有故意,且其中一方支付了赔偿利益,另一方将不会被起诉,这类似于两个监护人的例子;但如果其中一方不能支付或只能支付较少,则将追究另一方:同样,如果其中一方没有故意并因此被宣告无罪,也将追究另一方。
§16.3.1.44Sed si duo deposuerint et ambo agant, si quidem sic deposuerunt, ut uel unus tollat totum, poterit in solidum agere: sin uero pro parte, pro qua eorum interest, tunc dicendum est in partem condemnationem faciendam.
但是,如果两人进行了寄托且双方都提起诉讼,如果他们确实是在“即使其中一人也可以取走全部”的条件下寄托的,那么他将能够就全部提起诉讼;但如果是按照他们享有利益的份额,那么就应当说,应当按份额进行判决。
§16.3.1.45Si deposuero apud te, ut post mortem tuam reddas, et tecum et cum herede tuo possum depositi agere: possum enim mutare uoluntatem et ante mortem tuam depositum repetere.
如果我在你处寄托,条件是在你死后归还,我既可以对你,也可以对你的继承人提起寄托之诉:因为我可以改变主意,在你死前请求归还寄托物。
§16.3.1.46Proinde et si sic deposuero, ut post mortem meam reddatur, potero et ego et heres meus agere depositi, ego mutata uoluntate.
因此,即使我以“在我死后归还”的条件进行寄托,我和我的继承人也都将能够提起寄托之诉,我可以通过改变主意来起诉。
§16.3.1.47Quia autem dolus dumtaxat in hanc actionem uenit, quaesitum est, si heres rem apud testatorem depositam uel commodatam distraxit ignarus depositam uel commodatam, an teneatur.
然而,因为在这一诉讼中仅考虑故意,所以有人提出疑问,如果继承人在不知道被继承人处寄托或使用借贷了某物的情况下,将该物变卖,他是否承担责任。
et quia dolo non fecit, non tenebitur de re: an tamen uel de pretio teneatur, quod ad eum peruenit? et uerius est teneri eum: hoc enim ipso dolo facit, quod id quod ad se peruenit non reddit.
因为他没有故意,他将不就该物本身承担责任:但是他是否至少对归其所有的价款承担责任? 更妥当的说法是他应当承担责任:因为他正是通过不归还归其所有的东西这一行为而构成故意。