Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §16.3.1.28-16.3.1.37

涉及奴隶与遗产的寄托诉权与返还实务

第 2405 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述涉及奴隶、继承遗产、共有物的寄托诉讼中原告与被告的主体资格,以及归还寄托钱款、处理多个继承人或争议索赔时的具体实务操作程序(如将物品寄托于神庙)。

[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.3.1.28Simili modo et si usum fructum in seruo habeam, si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat uel res mea fuit, eadem actione agere potero.
同样地,如果我对一个奴隶享有用益权,如果他所寄托的物品属于归我所有的特有财产,或者是我的财产,我将能够提起同样的诉讼。
§16.3.1.29Item si seruus hereditarius deposuerit, heredi postea adeunti competit actio.
同样,如果属于继承遗产的奴隶进行了寄托,此后接受继承的继承人享有诉讼权。
§16.3.1.30Si seruus deposuit, siue uiuat siue decesserit, utiliter dominus hac actione experietur.
如果奴隶进行了寄托,无论他是生存还是死亡,主人都可以通过这一有用诉讼进行起诉。
ipse autem seruus manumissus non poterit agere: sed et si fuerit alienatus, adhuc ei competit actio cuius fuit seruus cum deponeret: initium enim contractus spectandum est.
但被释放的奴隶本人不能提起诉讼;而且,即使奴隶已被转让,诉讼权仍属于他进行寄托时其所属的主人:因为必须看契约开始的时刻。
§16.3.1.31Si duorum seruus sit qui deposuit, unicuique dominorum in partem competit depositi.
如果进行寄托的是共有的奴隶,则每个主人按其份额享有寄托诉讼。
§16.3.1.32Si rem a seruo depositam Titio, quem dominum eius putasti cum non esset, restituisses, depositi actione te non teneri Celsus ait, quia nullus dolus intercessit: cum Titio autem, cui res restituta est, dominus serui aget: sed si exhibuerit, uindicabitur, si uero, cum sciret esse alienum, consumpserit, condemnabitur, quia dolo fecit quo minus possideret.
如果你把奴隶寄托的物品归还给了提图斯(你误以为他是奴隶的主人,而他实际上不是),塞尔苏斯说,你不承担寄托诉讼的责任,因为其中没有任何故意介入;而奴隶的主人将对获得返还物品的提图斯提起诉讼:如果他出示了该物品,则可提起所有权返还之诉;但如果他在明知该物属于他人的情况下将其消费,他将被判决有罪,因为他出于故意而使其不再占有。
§16.3.1.33Eleganter apud Iulianum quaeritur, si pecuniam seruus apud me deposuit ita, ut domino pro libertate eius dem, egoque dedero, an tenear depositi.
尤里安处提出了一个优雅的疑问:如果奴隶在我处寄托了一笔钱,条件是由我将其作为他赎身自由的对价给他的主人,而我确实给了,那么我是否承担寄托责任。
et libro tertio decimo digestorum scribit, si quidem sic dedero quasi ad hoc penes me depositam teque certiorauero, non competere tibi depositi actionem, quia sciens recepisti, careo igitur dolo: si uero quasi meam pro libertate eius numerauero, tenebor.
他在《学说汇纂》第批十三编中写道,如果我给这笔钱时,确实是作为以此为目的而寄托在我处的资金,并且通知了你,那么你并不享有寄托诉讼,因为你在明知的情况下接受了,所以我没有故意;但如果我是将这笔钱作为我自己的财产,为了他的自由而支付给你,我将承担责任。
quae sententia uera mihi uidetur: hic enim non tantum sine dolo malo non reddidit, sed nec reddidit: aliud est enim reddere, aliud quasi de suo dare.
这一观点在我看来是正确的:因为在这里,他不仅没有在无恶意的情况下予以返还,而且甚至没有返还:因为返还是一回事,而如同用自己的财产给予则是另一回事。
§16.3.1.34Si pecunia apud te ab initio hac lege deposita sit, ut si uoluisses utereris, prius quam utaris depositi teneberis.
如果钱款自始就以“若你愿意即可使用”的条件寄托于你处,那么在你使用之前,你将承担寄托责任。
§16.3.1.35Saepe euenit, ut res deposita uel nummi periculo sint eius, apud quem deponuntur: ut puta si hoc nominatim conuenit.
寄托物或钱款由接受寄托之人承担风险的情况经常发生:例如,如果对此作出了明确的约定。
sed et si se quis deposito obtulit, idem Iulianus scribit periculo se depositi illigasse, ita tamen, ut non solum dolum, sed etiam culpam et custodiam praestet, non tamen casus fortuitos.
但是,即使是某人自愿提出接受寄托,同一尤里安也写道,他使自己受限于寄托的风险,但其限度在于,他不仅对故意,而且对过失及保管责任负责,但不对应急事件负责。
§16.3.1.36Si pecunia in sacculo signato deposita sit et unus ex heredibus eius qui deposuit ueniat repetens, quemadmodum ei satisfiat, uidendum est.
如果钱款是放在密封的小袋中寄托的,而寄托人的继承人之一前来请求归还,必须考虑如何满足他的要求。
promenda pecunia est uel coram praetore uel interuenientibus honestis personis et exsoluenda pro parte hereditaria: sed et si resignetur, non contra legem depositi fiet, cum uel praetore auctore uel honestis personis interuenientibus hoc eueniet: residuo uel apud eum remanente, si hoc uoluerit (sigillis uidelicet prius ei impressis uel a praetore uel ab his, quibus coram signacula remota sunt) uel, si hoc recusauerit, in aede deponendo.
这笔钱应当在裁判官面前,或在诚实之人的见证下取出,并按继承份额予以支付:但是,即使封印被拆开,只要是在裁判官的授权下或在诚实之人的见证下进行的,也不会违反寄托的约定。 剩余的钱款,如果他愿意,可以留在其处(当然,在此之前,应当由裁判官或在其面前拆除封印的人,在袋上重新盖上印章),或者,如果他拒绝如此,则将其寄托于神庙中。
sed si res sunt, quae diuidi non possunt, omnes debebit tradere satisdatione idonea a petitore ei praestanda in hoc, quod supra eius partem est: satisdatione autem non interueniente rem in aedem deponi et omni actione depositarium liberari.
但如果是不可分物,则他必须全部交付,条件是请求人必须向其提供适当的担保,以担保超出其份额的部分;如果在没有提供担保的情况下,物品应被寄托于神庙中,且受托人免除一切诉讼责任。
§16.3.1.37Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum talis species relata est: ait enim, si depositor decesserit et duo existant, qui inter se contendant unusquisque solum se heredem dicens, ei tradendam rem, qui paratus est aduersus alterum reum defendere, hoc est eum qui depositum suscepit: quod si neuter hoc onus suscipiat, commodissime dici ait non esse cogendum a praetore iudicium suscipere: oportere igitur rem deponi in aede aliqua, donec de hereditate iudicetur.
在尤里安《学说汇纂》第十三编中记载了这样一个案例:他说,如果寄托人死亡,且出现了两个人互相争执,每个人都声称自己是唯一的继承人,那么物品应当交付给准备就针对另一方的诉讼为被告(即接受寄托之人)进行辩护的人。 但是,如果双方都不承担这一负担,他说最妥当的说法是,受托人不应被裁判官强迫参加诉讼:因此,物品应当被寄托在某个神庙中,直到关于继承权的诉讼做出判决。

词汇与语法注释

  1. §16.3.1.28si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat uel res mea fuit — 该从句中“寄托”(deposuit)的主语是承前文而来的“享有用益权的奴隶”(seruus)。其中的“我”(me)指奴隶的用益权人。该条表明,只有在寄托物属于归用益权人所有的特有财产(peculium)或者是用益权人自身的财产时,用益权人才享有直接的寄托诉权(actio depositi)。
  2. §16.3.1.30utiliter dominus hac actione experietur — 副词“utiliter”(有用主张地)并不仅是“有利地提起诉讼”的一般含义,而是罗马法中的专门法律术语,指的是通过裁判官(praetor)的法律拟制,将原本适用范围之外的主体(在此指奴隶被释放或转让后的前主人)作为“有用诉讼”(actio utilis)予以扩张适用并授予诉权。
  3. §16.3.1.32dolo fecit quo minus possideret — “facere quo minus + 虚拟语气”这一句式指“以阻止发生某事的方式行动”或“导致不作为、丧失”。在此处,它指的是提图斯在明知物品属于他人的情况下将其处分消费,从而“出于故意而使自己不再占有该物品(以规避返还)”,该行为使其无法免除败诉判决。
  4. §16.3.1.33quasi ad hoc penes me depositam — 由副词性连词“quasi”(如同、仿佛)引导的名词修饰部分。该结构以修饰前文“钱款”(pecuniam,阴性单数宾格)的完成时被动分词“depositam”为核心,并作为主句动词“dedero”(给予)的宾格补足语。它说明了受托人给付行为的主观法律性质(即作为为了赎身之目的而寄托在我处的资金予以返还)。
  5. §16.3.1.36satisdatione idonea a petitore ei praestanda — “satisdatione ... praestanda”是使用未来动词(动词性形容词)的夺格绝对(独立夺格)结构。动作的行为主体由带前置词“a”的“a petitore”(由请求人)表示,与格“ei”指受托人(被告)。整句构成了一个条件关系,即“如果请求人向受托人提供了适当的担保”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §16.3.1.28-16.3.1.37. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:16.3.1.28-16.3.1.37

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。