[IDEM libro singulari ad senatus consultum Velleianum. ] §16.1.23.prSi mulier in iure interrogata responderit se heredem esse, si sciens se heredem non esse responderit, minime intercessisse uideri, quia decepit: quod si existimauit se heredem et eo nomine decepta responderit, in eam actionem quidem dari plerique existimauerunt, sed exceptione senatus consulti adiuuari.
[同上,《维莱亚努姆元老院决议单行本》] 如果一名女性在法庭上接受质询时回答说自己是继承人,如果她明知自己不是继承人而作此回答,则绝不被视为进行了债务干预,因为她进行了欺诈;但如果她以为自己是继承人,并因在此点上受到误导而作此回答,大多数人认为,虽然确实可以对她提起诉讼,但她受到元老院决议抗辩的救助。