[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §16.1.13.prAliquando, licet alienam obligationem suscipiat mulier, non adiuuatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima facie quidem alienam, re uera autem suam obligationem suscipiat.
[盖尤斯,《地方告示评注》第九卷]\n\n有时,即使女性承担了他人的债务,她也不受本元老院决议的保护:这发生在表面上看似承担他人的债务,但实际上是承担她自己的债务时。
ut ecce si ancilla ob pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod expromissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, aut si pro fideiussore suo intercedat.
例如,如果一名女奴在达成免除其奴隶身份的协议后提供了免责性债务承担人,并在获得解放后,亲自承担了该债务承担人所欠的同一债务;或者如果她购买了遗产,并将遗产债务转移到自己身上;或者如果她为自己的保证人进行债务承担。
§16.1.13.1De pignoribus prioris debitoris non est creditori noua actione opus, cum quasi Seruiana (quae et hypothecaria uocatur) in his utilis sit: quia uerum est conuenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam.
\n\n关于原债务人的质权,债权人无需提起新的诉讼,因为准塞尔维乌斯诉讼(也称为抵当诉讼)在这些情况下是可准用的:因为关于质权的约定确实存在,且款项尚未清偿。
§16.1.13.2Si sub condicione uel in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione uolenti creditori cum priore debitore experiri actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem uel diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem?
\n\n如果女性附条件或附期限地为他人进行了债务承担,即使在条件悬而未决期间,对于希望对原债务人提起诉讼的债权人,也应给予回复诉讼:因为当那名原债务人处于无论如何都必须由其自身承担诉讼的境地时,等待条件成就或期限届满又有什么益处呢?