[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.3.7.prEt ideo et si donauerit seruus domino rem peculiarem, actio de in rem uerso cessabit, et sunt ista uera.
[乌尔比安,《告示注解》第二十九卷] 因此,即使奴隶将特有财产中的物品赠与主人,利益转用之诉也不得提起,而这些确实是正确的。
§15.3.7.1Plane si mutuum seruus accepit et donandi animo soluit, dum non uult eum debitorem facere peculiarem, de in rem uerso actio est.
显然,如果奴隶接受了消费借贷并以赠与的意图支付,只要他不想使他成为特有财产的债务人,就可以提起利益转用之诉。
§15.3.7.2Illud uerum non est, quod Mela scribit, si seruo meo argentum dederis, ut pocula tibi faceret ex quolibet argento, mox factis poculis seruus decesserit, esse tibi aduersus me de in rem uerso actionem, quoniam possum pocula uindicare.
梅拉所写的以下内容是不正确的:如果你给我的奴隶银子,让他用任何银子为你制作杯子,在杯子制成后不久奴隶便去世了,那么,因为我可以请求返还杯子,你对我便享有利益转用之诉。
§15.3.7.3Illud plane uerum est, quod Labeo scribit, si odores et unguenta seruus emerit et ad funus erogauerit quod ad dominum suum pertinebat, uideri in rem domini uersum.
拉贝奥所写的以下内容显然是正确的:如果奴隶购买了香料和药膏,并将其支出于属于其主人的葬礼,这被视为已转用于主人的利益。
§15.3.7.4Idem ait et si hereditatem a seruo tuo emero quae ad te pertinebat et creditoribus pecuniam soluero, deinde hanc hereditatem abstuleris mihi, ex empto actione me id ipsum consecuturum: uideri enim in rem tuam uersum: nam et si hereditatem a seruo emero, ut quod mihi ab ipso seruo debebatur compensarem, licet nihil solui, tamen consequi me ex empto quod ad dominum peruenit.
他同样认为,如果我从你的奴隶处购买了属于你的遗产并向债权人支付了钱款,随后你从我这里拿走了这份遗产,我将通过买受人之诉获得该数额本身:因为这被视为已转用于你的利益。 因为即使我为了抵消该奴隶本人欠我的债务而从他那里购买了遗产,虽然我没有支付任何费用,但我仍然可以通过买受人之诉获得到达主人那里的利益。
ego autem non puto de in rem uerso esse actionem emptori, nisi hoc animo gesserit seruus, ut in rem domini uerteret.
然而,我并不认为买受人享有利益转用之诉,除非奴隶是怀着将该利益转用于主人的意图而进行行为的。
§15.3.7.5Si filius familias pecuniam mutuatus pro filia sua dotem dederit, in rem uersum patris uidetur, quatenus auus pro nepte daturus fuit.
如果家子借钱并作为嫁资给他的女儿,这被视为转用于其父亲的利益,其限度以祖父本将为孙女支付的数额为限。
quae sententia ita demum mihi uera uidetur, si hoc animo dedit ut patris negotium gerens.
只有在他怀着管理其父亲事务的意图而给付的情况下,这一观点在我看来才是正确的。