[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.3.5.prSi res domino non necessarias emerit seruus quasi domino necessarias, ueluti seruos, hactenus uideri in rem eius uersum Pomponius scribit, quatenus seruorum uerum pretium facit, cum, si necessarias emisset, in solidum quanto uenissent teneretur.
[乌尔比安,《告示注解》第二局九卷] 蓬波尼乌斯写道,如果奴隶将对主人而言并非必需的物品,当作仿佛是对他必需的物品予以购买(例如购买其他奴隶),那么仅在这些奴隶的真实价值的限度内,才被视为已转用于主人的利益;相反,如果他购买了必需的物品,主人则应对这些物品出售的全部价格承担责任。
§15.3.5.1Idem ait, siue ratum habeat serui contractum dominus siue non, de in rem uerso esse actionem.
同氏又言,无论主人是否追认奴隶的契约,均可提起因利益转用之诉。
§15.3.5.2Quod seruus domino emit, si quidem uoluntate eius emit, potest quod iussu agi: sin uero non ex uoluntate, si quidem dominus ratum habuerit uel alioquin rem necessariam uel utilem domino emit, de in rem uerso actio erit: si uero nihil eorum est, de peculio erit actio.
关于奴隶为主人购买的物品,如果确实是依主人的意愿购买的,则可以提起因指示之诉;但若非依其意愿,且如果主人予以追认,或者奴隶购买了对主人而言必需或有用的物品,则将提起因利益转用之诉;但若均不属于这些情形,则提起因特有财产之诉。
§15.3.5.3Placet non solum eam pecuniam in rem uerti, quae statim a creditore ad dominum peruenerit, sed et quae prius fuerit in peculio.
不仅是债权人直接交给主人的资金被视为转用于主人的利益,而且预先存在于特有财产中的资金也同样被视为如此,对此已达成共识。
hoc autem totiens uerum est, quotiens seruus rem domini gerens locupletiorem eum facit nummis peculiaribus.
然而,这仅在下述情况下才属实:即奴隶在管理主人的事务时,用特有财产中的资金使主人变得更为富裕。
alioquin si seruo peculium dominus adimat uel si uendat eum cum peculio uel rem eius peculiarem et pretium exigat, non uidetur in rem uersum.
在其他情况下,如果主人剥夺了奴隶的特有财产,或者将奴隶连同特有财产一同出售,或者出售其特有财产中的物品并收取了其价金,则不被视为已转用于主人的利益。