Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §15.3.3.pr-15.3.3.10

财产转归主人利益的具体情形与诉权

第 2323 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了奴隶的借款或购买物被视为转用于主人利益(in rem versum)的具体情形,以及由此产生的利益转用诉讼。

[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.3.3.prQuod si seruus domino quantitatem dederit, ut manumittatur, quam a me mutuam accepit, in peculium quidem hanc quantitatem non computari, in rem autem uideri uersum, si quid plus sit in eo quod seruus dedit quam est in serui pretio.
但是如果奴隶为了获得解放,将从我这里借得的一笔钱给了他的主人,那么这笔钱确实不计入他的特有财产,但如果奴隶所给的金额中超过了该奴隶自身价值的部分,则被视为已转用于主人的利益。
§15.3.3.1In rem autem uersum uidetur, siue id ipsum quod seruus accepit in rem domini conuertit (ueluti si triticum acceperit et id ipsum in familiam domini cibariorum nomine consumpserit) aut si pecuniam a creditore acceptam dominico creditori soluerit (sed et si errauit in soluendo et putauit creditorem eum qui non erat, aeque in rem uersum esse Pomponius libro sexagensimo primo ait, quatenus indebiti repetitionem dominus haberet) siue cum seruus domini negotii gerendi administrandiue causa quid gessit (ueluti si mutuatus sit pecuniam, ut frumentum compararet ad familiam alendam uel si ad uestiendam) siue peculiariter mutuatus postea in rem domini uertit: hoc enim iure utimur, ut, etiamsi prius in peculium uertit pecuniam, mox in rem domini, esse de in rem uerso actio possit.
而在下列情形下,皆视为转用于主人的利益:无论是奴隶将他所收受的物本身转用于主人的事务(例如,他收受了小麦,并将其作为口粮消费于主人的家奴们);或者是他将从债权人处收受的金钱支付给主人的债权人(但是,即使他在支付时发生错误,误认为非债权人者为债权人,蓬佩尼乌斯在第六十一卷中说,只要主人拥有非债清偿返还请求权,也同样视为转用于主人的利益);或者是奴隶为了管理或经营主人的事务而有所行为时(例如,为了供养家奴或为他们提供衣物而借入金钱购买谷物);或者是他作为特有财产借入金钱后,随后又将其转用于主人的利益:因为我们适用这一法律规则,即即使他首先将金钱转入特有财产,但随即转用于主人的利益,仍可提起利益转用诉讼。
§15.3.3.2Et regulariter dicimus totiens de in rem uerso esse actionem, quibus casibus procurator mandati uel qui negotia gessit negotiorum gestorum haberet actionem quotiensque aliquid consumpsit seruus, ut aut meliorem rem dominus habuerit aut non deteriorem.
并且,作为一条规则,我们说,在代理人可提起委任诉讼,或事务管理人可提起无因管理诉讼的所有情形下,以及在奴隶消费了某物,从而使主人的财产变得更好或没有变坏的所有时候,都可以提起利益转用诉讼。
§15.3.3.3Proinde si seruus sumpsit pecuniam, ut se aleret et uestiret secundum consuetudinem domini, id est usque ad eum modum, quem dominus ei praestare consueuerat, in rem uideri domini uertisse Labeo scribit.
因此,如果奴隶为了按照主人的习惯(即达到主人通常向其提供的限度)供养和穿戴自己而借入金钱,拉贝奥写道,这应被视为已转用于主人的利益。
ergo idem erit et in filio.
所以,对于家子也同样适用。
§15.3.3.4Sed si mutua pecunia accepta domum dominicam exornauit tectoriis et quibusdam aliis, quae magis ad uoluptatem pertinent quam ad utilitatem, non uidetur uersum, quia nec procurator haec imputaret, nisi forte mandatum domini aut uoluntatem habuit: nec debere ex eo onerari dominum, quod ipse facturus non esset.
但是,如果奴隶在借入金钱后,用灰泥粉饰以及其他更多是为了享乐而非实用之物装饰了主人的房屋,则不视为转用于主人的利益,因为即使是代理人,除非碰巧得到了主人的委任或同意,否则也不会将这些费用计入账内;而且主人不应因其自身不会去做的事情而承担负担。
quid ergo est? pati debet dominus creditorem haec auferre, sine domus uidelicet iniuria, ne cogendus sit dominus uendere domum, ut quanti pretiosior facta est, id praestet.
那么,应该如何处理呢? 主人必须允许债权人在不损坏房屋的前提下取走这些东西,以免主人被迫出售房屋,以支付房屋增值的数额。
§15.3.3.5Idem Labeo ait, si seruus mutuatus nummos a me alii eos crediderit, de in rem uerso dominum teneri, quod nomen ei adquisitum est: quam sententiam Pomponius ita probat, si non peculiare nomen fecit, sed quasi dominicae rationis.
同样的拉贝奥说,如果奴隶从我这里借了钱并贷给他人,则主人应因债权已归属于他而承担利益转用诉讼的责任。 蓬佩尼乌斯赞同这一观点,但以如下情形为限:即奴隶并非为特有财产建立债权,而是作为主人的账目建立债权。
ex qua causa hactenus erit dominus obligatus, ut, si non putat sibi expedire nomen debitoris habere, cedat creditori actionibus procuratoremque eum faciat.
基于此原因,主人应在此限度内承担义务:如果他认为保留对该债务人的债权对自己并无益处,则应向债权人让与诉权,并使该债权人成为其诉讼代理人。
§15.3.3.6Nec non illud quoque in rem domini uersum Labeo ait, quod mutuatus seruus domino emit uolenti ad luxuriae materiam, unguenta forte, uel si quid ad delicias uel si quid ad turpes sumptus sumministrauit: neque enim spectamus, an bono domini cesserit quod consumptum est, sed an in negotium domini.
拉贝奥还说,下列情形同样属于转用于主人的利益:借入钱的奴隶为想要奢靡之物的主人购买了东西(例如香油),或者为享乐甚至为不名誉的开支提供了物资;因为我们不看消费之物是否使主人受益,而是看其是否用于主人的事务。
§15.3.3.7Unde recte dicitur et si frumentum comparauit seruus ad alendam domini familiam et in horreo dominico reposuit et hoc periit uel corruptum est uel arsit, uideri uersum.
因此,正确说法是,即使奴隶为了供养主人的家奴而购买了谷物并存放在主人的仓库里,而这些谷物后来灭失、腐烂或烧毁,仍视为已转用于主人的利益。
§15.3.3.8Sed et si seruum domino necessarium emisset isque decessisset uel insulam fulsisset eaque ruisset, dicerem esse actionem de in rem uerso.
但是,即使他购买了主人所必需的奴隶而该奴隶已死亡,或者他加固了租赁公寓而该公寓倒塌了,我也会说可以提起利益转用诉讼。
§15.3.3.9Sed si sic accepit quasi in rem domini uerteret nec uertit et decepit creditorem, non uidetur uersum nec tenetur dominus, ne credulitas creditoris domino obesset uel calliditas serui noceret.
但是,如果奴隶是以转用于主人利益的名义借入,却未予转用并欺骗了债权人,则不视为已转用,主人亦不承担责任,以免债权人的轻信不利于主人,或奴隶的欺诈危害到主人。
quid tamen, si is fuit seruus, qui solitus erat accipiens uertere? adhuc non puto nocere domino, si alia mente seruus accepit aut si, cum hac mente accepisset, postea alio uertit: curiosus igitur debet esse creditor, quo uertatur.
然而,如果该奴隶是平时习惯于在借钱后予以转用的人呢? 我仍然认为,若奴隶是以不同的意图收受,或者即使是以此种意图收受,事后又转用于他处,亦不应对主人产生不利影响:因此,债权人必须谨慎对待金钱被转用于何处。
§15.3.3.10Si mutuatus sit pecuniam seruus ad uestem comparandam et nummi perierint, quis de in rem uerso agere possit, utrum creditor an uenditor? puto autem, si quidem pretium numeratum sit, creditorem de in rem uerso acturum et si uestis perierit: si autem non fuit pretium solutum, ad hoc tamen data pecunia, ut uestis emeretur et pecunia perierit, uestis tamen familiae diuisa est, utique creditorem de in rem uerso habere actionem.
如果奴隶为了购买衣服而借入金钱,且硬币丢失了,谁可以提起利益转用诉讼,是债权人还是出卖人? 我认为,如果货款已经支付,即使衣服丢失了,债权人也将提起利益转用诉讼。 但如果货款未付,而提供资金是为了购买衣服,资金虽丢失,衣服却已分配给家奴,则债权人当然享有利益转用诉讼。
an et uenditor habeat, quia res eius peruenerunt in rem domini? ratio hoc facit, ut teneatur: unde incipit dominus teneri ex una causa duobus.
出卖人是否也享有该诉讼呢,因为他的物已转归主人所有? 法理要求主人承担责任:由此,主人开始因单一原因对两个人承担责任。
proinde et si tam pecunia quam uestis periit, dicendum erit utrique dominum teneri, quoniam ambo in rem domini uertere uoluerunt.
因此,即使资金和衣服都丢失了,也必须说主人对双方都承担责任,因为双方都希望将其物转用于主人的利益。

词汇与语法注释

  1. §15.3.3.prin rem autem uideri uersum — 不定式 `computari` 和 `uideri` 处于间接引语中,依赖于省略的言说动词。`si quid plus sit` 设定了限制性条件:只有当奴隶为获得解放而给主人的金额超过奴隶自身的市场价值时,超过部分才被视为“利益转用”。
  2. §15.3.3.1quatenus indebiti repetitionem dominus haberet — 蓬佩尼乌斯观点中对 `quatenus`(在……限度内)的解释。即使奴隶错误地向非债权人进行了偿还,也仅在主人拥有非债清偿返还请求权(condictio indebiti)的限度内,才被认定为转用于主人的利益。
  3. §15.3.3.4quid ergo est? pati debet — 奴隶用无益奢侈品装饰主人房屋时的处理方式。主人虽不承担利益转用诉讼下的金钱赔偿责任,但必须容忍(`pati`)债权人在不损坏房屋的前提下拆除并带走装潢。
  4. §15.3.3.10unde incipit dominus teneri ex una causa duobus — 主人因单一原因(购买衣服及其相关的资金借贷)而对两个人(借钱给奴隶的债权人和衣服的出卖人)同时承担责任的情形。`ex una causa` 指的是背后的一系列交易(原因),`duobus` 是与格,表示“对两个人”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §15.3.3.pr-15.3.3.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:15.3.3.pr-15.3.3.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。