[PAULUS libro quarto quaestionum. ] §15.3.19.prFilius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicauit eam in funus eius.
[保罗,《问答集》第四卷] 家子购买了一件托加;随后,在其死亡时,父亲在不知情且认为该物属于自己的情况下,将其用于他的葬礼。
Neratius libro responsorum ait in rem patris uersum uideri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esset.
内拉蒂乌斯在《解答集》中指出,这应被视为已归入父亲的财产。 然而,在关于特有财产的诉讼中,已不复存在的物只有在因被告的恶意而导致该情况时,才应当被估价。
atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res uersa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii aes alienum patris est: et hoc Neratius quoque, qui de in rem uerso patrem teneri putauit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamuis res non exstet, ut etiam de peculio possit conueniri, in quam actionem uenit et quod in rem uersum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit.
然而,如果父亲有义务为儿子购买托加,那么该物归入父亲财产的时间,不是在现在他被安葬时,而是在他购买该物之时(因为儿子的葬礼是父亲的债务;而认为父亲应对归入其财产的部分承担责任的内拉蒂乌斯也表明了这一点,即这一事务——也就是儿子的埋葬和葬礼——是父亲的债务,而不是儿子的债务)。 因此,即使该物已不存在,他也成为了特有财产的债务人,从而也可以就特有财产提起诉讼,该诉讼同样涵盖了归入其财产的部分;然而,只有在儿子死后超过一年时,这一附加请求才是必要的。