[NERATIUS libro septimo membranarum. ] §15.3.18.prQuamuis in eam rem pro seruo meo fideiusseris, quae ita contracta est, ut in rem meam uersaretur (ueluti si, cum seruus frumentum emisset quo familia aleretur, uenditori frumenti fideiusseris), propius est tamen, ut de peculio eo nomine, non de in rem uerso agere possis, ut unius dumtaxat in quoquo contractu de in rem uerso sit actio, qui id ipsum credidit quod in rem domini uersum est.
[内拉蒂乌斯,《羊皮纸书》第七卷] 虽然你为了我的奴隶,在旨在归入我财产的交易所中充当了保证人(例如,当奴隶购买了用于供养家属的粮食时,你向粮食的卖主充当了保证人),然而,更合理的看法是,你只能以此名义提起关于特有财产的诉讼,而不能提起关于归入财产的诉讼,这是因为在任何合同中,关于归入财产的诉讼仅属于那唯一一个因信任而提供了归入主人财产之物的人。