[PAULUS libro quarto quaestionum. ]
[パウルス、問答集第4巻] 家子がトガを購入した。
§15.3.19.prFilius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicauit eam in funus eius.
その後、彼が死亡したとき、父親は[代金が未払いであることを]知らず、またそれが自分の物であると考えて、彼の葬儀にそれを捧げた。
Neratius libro responsorum ait in rem patris uersum uideri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esset.
ネラティウスは『答弁書』において、父親の財産に帰入したとみなされる、と述べている。 しかし、ペクリウムに関する訴えにおいては、現存しない物は、訴えを提起された者の悪意によってそれが生じた場合にのみ評価されるべきである。
atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res uersa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii aes alienum patris est: et hoc Neratius quoque, qui de in rem uerso patrem teneri putauit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamuis res non exstet, ut etiam de peculio possit conueniri, in quam actionem uenit et quod in rem uersum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit.
しかしながら、もし父親が息子のためにトガを購入する義務を負っていたのであれば、物は父親の財産に帰入したのであり、それは[遺体が]葬られる今ではなく、彼[息子]が購入した時点においてである(なぜなら、息子の葬儀は父親の債務だからである。 そして、帰入に関して父親が責任を負うと考えたネラティウスも、この事務、すなわち息子の埋葬と葬儀が、息子の債務ではなく父親の債務であることを示している)。 それゆえ、たとえ物が現存しなくても、[父親は]ペクリウムの債務者となり、その結果、ペクリウムに関する訴えによっても訴えられることが可能である。 この訴えには、財産に帰入した部分も含まれるからである。 しかし、この付け足しは、息子の死後1年が経過したときにのみ必要となる。