[PAULUS libro quarto quaestionum. ]
[保罗,《疑问集》第四编] 根据事实提出疑问:一个表现得像自由人一样管理监护的人,被宣告为奴隶。
§15.1.52.prEx facto quaeritur: qui tutelam quasi liber administrabat, seruus pronuntiatus est. an si conueniatur eius dominus a pupillo, cuius quidem potiorem causam quam creditorum ceterorum serui habendam rescriptum est, an uel id deducatur ex peculio, quod domino debetur? et si putaueris posse deduci, an intersit, utrum, cum adhuc in libertate ageret, domini debitor factus est, an postea? et an de peculio impuberi competat? respondi nullum priuilegium praeponi patri uel domino potest, cum ex persona filii uel serui de peculio conueniuntur.
如果他的主人被受监护人起诉(根据敕答,该受监护人的诉求确实应当比该奴隶的其他债权人得到更优先的对待),那么主人所享有的债权是否应当从特有财产中扣除? 如果你认为可以扣除,那么他是在仍作为自由人行动时成为主人的债务人,还是在之后,这是否有区别? 此外,未成年人是否享有针对特有财产的诉讼? 我回答道:当因儿子或奴隶的人身而被提起特有财产诉讼时,任何特权都不能优先于父亲或主人。
plane in ceteris creditoribus habenda est ratio priuilegiorum: quid enim si filius dotem accepit, tutelam administrauit? merito igitur et in seruo, qui pro tutore egit, id rescriptum est, et quia occupantis melior solet esse condicio, quam ceterorum inhibebitur actio.
显然,在其他债权人之间,应当考虑特权的顺位;因为如果儿子接受了嫁资或管理了监护,情况又会如何? 因此,对于作为监护人行事的奴隶,也是如此敕答的,这是理所当然的;并且因为先占者的地位通常更好,其他人的诉讼将被阻止。
plane si ex re pupilli nomina fecit uel pecuniam in arca deposuit, datur ei uindicatio nummorum et aduersus debitores utilis actio, scilicet si nummos consumpserunt: hic enim alienare eos non potuit: quod et in quouis tutore dicendum est.
显然,如果他用受监护人的财产设定了债权,或者将钱存放在钱箱里,受监护人将获得对钱币的物权请求权,以及针对债务人的准诉权——当然,这是在他们已经消费了钱币的情况下;因为该奴隶不能处分这些钱币,这一点对于任何监护人都是同样的道理。
nec tamen interesse puto, quando domino debere coepit, utrum cum in libertatis possessione esset an postea: nam et si Titii seruo credidero eiusque dominus esse coepero, deducam quod prius credidi, si conueniri de peculio coepero.
然而,我认为他何时开始欠主人债务并没有区别,无论是在他占有自由状态时,还是在之后;因为即使我借钱给提修斯的奴隶,并随后成为他的主人,如果我开始被提起特有财产诉讼,我也会扣除我此前借出的款项。
quid ergo est? quia de peculio actio deficit, utilis actio in dominum quasi tutelae danda erit, ut quod ille pro patrimonio habuit, peculium esse intellegatur.
那么情况究竟如何? 由于缺乏特有财产诉讼,应当对主人提起类似于监护的准诉权,以便将他作为自己的财产所持有的部分,理解为特有财产。
§15.1.52.1Si dos filio familias sit data uel tutelam administrauerit, habenda erit ratio priuilegiorum in actione de peculio dilata interim ceterorum creditorum actione uel interposita cautione, si priores agant, qui priuilegium non habent, restitutum iri quod acceperunt, si inferatur postea cum patre actio priuilegii.
如果嫁资已被给予家子,或者他管理了监护,在特有财产诉讼中应当考虑特权,此时其他债权人的诉讼应予延期,或者如果无特权者先起诉,则应提供担保,约定如果日后对父亲提起享有特权的诉讼,他们所收到的款项应当予以返还。