[SCAEUOLA libro secundo quaestionum. ] §15.1.51.prQuod debetur seruo ab extraneis, agenti de peculio non omnimodo dominus ad quantitatem debiti condemnandus est, cum et sumptus in petendo et euentus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora temporis quod datur iudicatis, aut uenditionis bonorum, si id magis faciendum erit.
[斯卡埃沃拉,《疑问集》第二编] 关于第三人对奴隶所负的债务,对于就特有财产提起诉讼的人,主人不应在任何情况下都按该债务的数额被判败诉,因为起诉的费用和执行的结果都可能是未知的,且还必须考虑到给予被判决之人的宽限时间,或者如果更应采取此种做法的话,考虑到财产拍卖的时间。
ergo si paratus sit actiones mandare, absoluetur.
因此,如果主人准备转让诉权,他将被宣告无罪。
quod enim dicitur, si cum uno ex sociis agatur, uniuersum peculium computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si actiones paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus quia habent actionem, delegatio pro iusta praestatione est.
因为所谓“如果与合伙人之一进行诉讼,由于存在针对该合伙人的诉权,故应计算全部特有财产”的说法,如果主人准备提供这些诉权,也将归于同样的结果;并且,在所有我们因其拥有诉权而称其承担责任的人中,诉权的委付即等同于正当的履行。