[PAPINIANUS libro nono quaestionum. ] §15.1.50.prEo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei seruandae causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet, absolui deberet.
[帕皮尼乌斯,《疑问集》第九编] 在特有财产中一无所有之时,如果家父隐匿,那么准备就特有财产对其提起诉讼的我,不能为了保全财产而被准予占有其财产,因为如果他接受审判本应被宣告无罪,那么他就不是为了欺诈而隐匿。
nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio sequatur: nam et si in diem uel sub condicione debeatur, fraudationis causa non uidetur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari.
且可能继之以败诉判决这一点,也与此无关;因为即使是附期限或附条件地负有债务,即便有可能由于法官的不公而被判败诉,他也不被视为为了欺诈而隐匿。
sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri putat Iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis accipi possit, si tamen sic acceptus est.
但尤里安认为,在特有财产中一无所有之时所提供的保证人仍须承担责任,因为对于将来的诉讼也可以接受保证人,然而前提是他是以此种方式被接受的。
§15.1.50.1Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit, quia mortis tempus in Falcidiae ratione spectatur, illius temporis peculium considerabitur.
如果债权人指定就特有财产承担责任的家父为继承人,因为在计算《法尔基迪乌斯法》份额时要看死亡的时间,所以将考虑彼时的特有财产。
§15.1.50.2Etiam postquam dominus de peculio conuentus est, fideiussor pro seruo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam seruus pecuniam exsoluerit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus uidebitur, quia naturalis obligatio, quam etiam seruus suscipere uidetur, in litem translata non est.
即使在主人因特有财产被起诉之后,仍可为奴隶接受保证人;因此,正如在诉讼程式宣读之后,如果奴隶偿付了金钱,他不能比在诉讼程式未被宣读时更具有请求返还的权利,基于同样的理由,保证人也将被视为被有效接受,因为即便连奴隶也被视为承受的自然债务,并没有被转移到诉讼之中。
§15.1.50.3Seruus alienus, cum bonae fidei seruiret mihi, nummos a Titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: creditor quaerebat, quem de peculio conueniret.
他人的奴隶,在善意为我服劳役期间,将从提蒂乌斯处借来的钱给了我,以便我解放他,而我也解放了。 债权人询问,他应当就特有财产起诉谁。
dixi, quamquam creditor electionem alias haberet, tamen in proposito dominum esse conueniendum et eum ad exhibendum mecum acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quae pro capite serui facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione uero secuta uideri pecuniam ex re mea quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia mihi daretur.
我回答说,虽然债权人通常在其他情况下有选择权,但在所设案情中,应当起诉主人,且该主人将就该笔金钱对我提起出示之诉,该金钱已被主人取得,且并未因被声称为奴隶人身所设的原因而被转让。 因为不应采纳那些人的区分,他们认为如果我不予解放,金钱便属于主人,但如果解放随之发生,该金钱就被视为由我从我的财产中取得,因为该金钱与其说是“源于我的财产”,不如说是“因我的财产”而给我的。