[POMPONIUS libro quarto ad Quintum Mucium. ] §15.1.49.prNon solum id peculium est, quod dominus seruo concessit, uerum id quoque, quod ignorante quidem eo adquisitum sit, tamen, si rescisset, passurus erat esse in peculio.
[蓬波尼乌斯,《昆图斯·穆基乌斯评注》第四编] 特有财产不仅是主人准予奴隶拥有的财产,而且也包括在主人不知情的情况下取得的,但如果主人知情,本也会允许其留存于特有财产中的财产。
§15.1.49.1Si ignorante me seruus meus negotia mea administrauerit, tantidem debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si liber negotia mea administrasset.
如果在我不自知的情况下,我的奴隶管理了我的事务,他将被视为对我的债务人,其数额等同于一个自由人管理我事务时所应承担的数额。
§15.1.49.2Ut debitor uel seruus domino uel dominus seruo intellegatur, ex causa ciuili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat se debere seruo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla causa praecesserat debendi, nuda ratio non facit eum debitorem.
要将奴隶视为对其主人的债务人,或将主人视为对其奴隶的债务人,必须根据市民法上的原因来计算;因此,如果主人在自己的账簿中登记自己欠其奴隶债,而在事实上他根本既没有接受消费借贷,也没有任何先行的债务原因,那么单纯的账簿登记并不能使其成为债务人。