Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §15.1.37.pr-15.1.37.3

继承与共有奴隶出售中的特有资产责任分配

第 2296 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了被儿子债权人指定为继承人的家父在特有资产范围内的责任、奴隶超额支付购买款时主人的收回请求、共有奴隶出售时一年的诉讼时效及特有资产计算范围,以及针对奴隶用益权人和所有权人的特有资产责任分配。

[IULIANUS libro duodecimo digestorum. ] §15.1.37.prSi creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius uendideris, illa parte stipulationis 'quanta pecunia ex hereditate ad te peruenerit' teneberis de peculio.
[尤里安,《学说汇纂》第十二编] 如果你的儿子的债权人指定你为继承人,而你出售了他的遗产,你将在特有资产的限度内,根据问答契约中“从遗产中归于你的任何金钱”这一条款承担责任。
§15.1.37.1Si seruo tuo permiseris uicarium emere aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex tua pecunia soluere et is decem soluerit, hoc nomine duos aureos tantum uindicabis, sed hi uenditori praestabuntur dumtaxat de peculio serui.
如果你允许你的奴隶以八个奥雷(金币)购买一个副奴(vicarius),而他以十个奥雷购买,并写信给你说他以八个购买,而你允许他从你的资金中支付这八个,而他支付了十个,你在此名义下将仅要求返还两个奥雷;但这些数额仅在奴隶的特有资产限度内对卖主予以清偿。
§15.1.37.2Seruum communem, quem cum Titio habebam, uendidi Sempronio: quaesitum est, si de peculio cum Titio aut cum Sempronio ageretur, an eius peculii, quod apud me esset, ratio haberi deberet.
我将我与提求斯共有的共有奴隶卖给了塞姆普罗尼乌斯。 人们提出了一个问题:如果是针对提求斯或塞姆普罗尼乌斯提起关于特有资产的诉讼,是否应当考虑在我手中的那部分特有资产。
dixi, si cum Sempronio ageretur, numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere, quia is nullam aduersus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset consequi posset.
我说,如果是针对塞姆普罗尼乌斯提起诉讼,则绝不应当考虑在我手中的特有资产,因为他对我没有任何诉讼可以用来收回他所清偿的款项。
sed et si cum Titio post annum quam uendidissem ageretur, similiter non esse computandum peculium quod apud me est, quia iam mecum agi de peculio non posset.
但如果是在我出售一年之后针对提求斯提起诉讼,同样不应当计算我手中的特有资产,因为已经不能再对我提起关于特有资产的诉讼。
sin autem intra annum ageretur, tunc quoque habendam huius peculii rationem, postquam placuit alienato homine permittendum creditori et cum uenditore et cum emptore agere.
然而,如果是在一年之内提起诉讼,那么在此情况下也应当考虑这部分特有资产,因为人们已经赞同,在奴隶被转让时,应当允许债权人既起诉卖主又起诉买主。
§15.1.37.3Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in seruo habet et minus consecutus sit creditor, non est iniquum, ut ex uniuerso eius peculio, siue apud fructuarium siue apud proprietarium erit, rem consequatur.
如果是针对对奴隶享有益物权(用益权)的人提起关于特有资产的诉讼,且债权人未能足额受偿,那么,无论该特有资产是在益物权人手中还是在所有权人手中,债权人从其全部特有资产中实现其债权并不是不公正的。
nihil interest, operas suas conduxerit seruus a fructuario an pecuniam mutuam ab eo acceperit.
奴隶是从益物权人处承租其自身的劳务,还是从他那里获得金钱借款,这并没有任何区别。
dari itaque debebit actio ei aduersus dominum proprietatis deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet.
因此,在扣除奴隶以特有资产名义在益物权人手中所持有的部分后,应当给予他针对所有权人的诉讼。

词汇与语法注释

  1. §15.1.37.prilla parte stipulationis 'quanta pecunia ex hereditate ad te peruenerit' — “从遗产中归于你的任何金钱”这一问答契约条款(illa parte)与前文的 Si creditor... 相呼应,指家父作为继承人出售儿子的债权人的遗产时,为限制责任而达成的特别约定。它是与 teneberis 连用的夺格,表示责任的基础。
  2. §15.1.37.1hoc nomine duos aureos tantum uindicabis — 当奴隶支付了十个奥雷(结合了主人允许的八个奥雷以及未经允许追加的两个奥雷)时,主人在此名义下只能请求返还('uindicabis')这两个奥雷。然而,这对卖主而言,仅能在该奴隶的特有资产范围内予以收回。此处 'uindicare' 指(不当得利式的)收回权利。
  3. §15.1.37.2post annum quam uendidissem — 针对原主人的特有资产诉讼('actio de peculio')在奴隶转让(出售)后有一年的除斥期间限制。此处用 'post annum' 表达这一时限的届满。
  4. §15.1.37.3deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet — 这是一个独立夺格结构(ablative absolute)。由于用益权人手中的那部分特有资产已经通过针对用益权人的诉讼得到(部分)追偿,或保留在用益权人处,因此在针对所有权人提起诉讼时,必须扣除('deducto eo')该数额。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §15.1.37.pr-15.1.37.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:15.1.37.pr-15.1.37.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。