[ULPIANUS libro secundo disputationum. ] §15.1.36.prIn bonae fidei contractibus quaestionis est, an de peculio an in solidum pater uel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conueniretur.
[乌尔比安,《论议书》第二编] 在诚信契约中,存在一个问题:家父或主人是仅在特有资产的限度内承担责任,还是承担全部责任。 正如在关于嫁资的诉讼中所讨论的,如果嫁资已给与儿子,家父是否仅在特有资产的限度内被起诉。
ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea dolo malo patris capta fraudataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, aequum est eum quanti ea res est condemnari.
然而,我认为不仅在特有资产的限度内,而且如果此外妻子因家父的恶意而被剥夺或欺诈了任何财物,诉讼亦应成立。 因为如果他占有该物却不准备返还,那么判处他支付该物价值的数额是公正的。
nam quod in seruo, cui res pignori data est, expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum esse Pomponius scripsit.
因为蓬波尼乌斯写道,对于被给予质物的奴隶所作出的明确规定,在其他诚信审判中也应当被接受。
namque si seruo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem uerso competit actio, uerum hanc quoque habet adiectionem 'et si quid dolo malo domini captus fraudatusque actor est.
因为如果质物被给予奴隶,不仅可以提起关于特有资产及归入主人利益之限度的诉讼,而且还包含这一附加条款:“以及如果原告因主人的恶意而被剥夺或欺诈了任何财物”。
' uidetur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, non uult restituere.
然而,如果主人在有能力返还的情况下却不愿返还,则被认为具有恶意。