[IULIANUS libro duodecimo digestorum. ] §15.1.37.prSi creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius uendideris, illa parte stipulationis 'quanta pecunia ex hereditate ad te peruenerit' teneberis de peculio.
[ユリアヌス『学説彙纂』第12巻] もしあなたの息子の債権者があなたを相続人に指定し、あなたがその相続財産を売却したならば、あなたは「相続財産からいかほどの金銭があなたのもとに至ったか」という問答契約の条項に基づいて、特有財産の限度において責任を負うことになる。
§15.1.37.1Si seruo tuo permiseris uicarium emere aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex tua pecunia soluere et is decem soluerit, hoc nomine duos aureos tantum uindicabis, sed hi uenditori praestabuntur dumtaxat de peculio serui.
もしあなたがあなたの奴隷に、代理奴隷を8アウレウスで買い取ることを許し、彼が10アウレウスで買い取り、あなたに自分は8アウレウスで買い取ったと書き送り、あなたが彼にその8アウレウスをあなたの資金から支払うことを許し、彼が10アウレウスを支払った場合、あなたはこの名目において2アウレウスだけを返還請求するだろう。 しかし、これらは売主に対して、単にその奴隷の特有財産の限度においてのみ支払われる。
§15.1.37.2Seruum communem, quem cum Titio habebam, uendidi Sempronio: quaesitum est, si de peculio cum Titio aut cum Sempronio ageretur, an eius peculii, quod apud me esset, ratio haberi deberet.
私がティティウスと共有していた共有奴隷を、私はセンプロニウスに売却した。 もしティティウスまたはセンプロニウスに対して特有財産に関する訴えが提起された場合、私のもとにあるその特有財産の計算が考慮されるべきか、という点が問われた。
dixi, si cum Sempronio ageretur, numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere, quia is nullam aduersus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset consequi posset.
私は言った。 もしセンプロニウスに対して提起されたのであれば、私のもとにあるその特有財産の計算は決して考慮されるべきではない。 なぜなら、彼は私に対して、自分が弁済したものを回収できるような、いかなる訴えも有しないからである。
sed et si cum Titio post annum quam uendidissem ageretur, similiter non esse computandum peculium quod apud me est, quia iam mecum agi de peculio non posset.
しかし、もし私が売却してから1年が経過した後に、ティティウスに対して提起された場合も、同様に、私のもとにある特有財産は算入されるべきではない。 なぜなら、もはや私に対して特有財産に関する訴えが提起され得ないからである。
sin autem intra annum ageretur, tunc quoque habendam huius peculii rationem, postquam placuit alienato homine permittendum creditori et cum uenditore et cum emptore agere.
これに対して、もし1年以内に提起されたのであれば、その場合にも、この特有財産の計算は考慮されるべきである。 というのも、奴隷が譲渡された場合には、債権者が売主に対しても買主に対しても訴えを提起することが許されるべきである、ということが承認されているからである。
§15.1.37.3Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in seruo habet et minus consecutus sit creditor, non est iniquum, ut ex uniuerso eius peculio, siue apud fructuarium siue apud proprietarium erit, rem consequatur.
もし、奴隷の用益権を有する者に対して特有財産に関する訴えが提起され、債権者が得たものが不足していた場合、彼が、用益権者のもとにあるか所有権者のもとにあるかを問わず、その奴隷の特有財産の全体から債権を回収することは不当ではない。
nihil interest, operas suas conduxerit seruus a fructuario an pecuniam mutuam ab eo acceperit.
奴隷が用益権者から自らの労働を賃借したか、あるいは彼から金銭の貸付けを受けたかは、何ら違いをもたらさない。
dari itaque debebit actio ei aduersus dominum proprietatis deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet.
したがって、奴隷が特有財産の名目で用益権者のもとに有しているものを控除した上で、所有権の主人に対する訴えが彼に与えられるべきである。