[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.1.3.prLicet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit, polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum seruo hereditario contractum sit ante aditam hereditatem.
[乌尔比安,《告示注解》第二引卷] 虽然裁判官承诺,如果与处于他人支配下的人进行交易,则给予诉权;但仍须明确,即使该人处于任何人的支配之外,亦给予关于特有财产的诉权,例如在继承被接受之前与遗产奴隶缔结契约的情况。
§15.1.3.1Unde Labeo scribit et si secundo tertioue gradu substitutus sit seruus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repudiantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conueniri et de in rem uerso.
因此,拉贝奥写道,即使奴隶是第二或第三顺位的替代继承人,在第一顺位继承人仍在考虑期间与该奴隶缔结了契约,随后因其放弃继承,该奴隶自身成为自由人及继承人,亦可以说,可以就特有财产和转归其利益之物对其提起诉讼。
§15.1.3.2Parui autem refert, seruus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio et mulier conuenietur.
此外,奴隶是属于男性还是女性并不重要:因为针对女性,亦可提起关于特有财产的诉讼。
§15.1.3.3Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes.
佩迪乌斯还指出,未达适婚年龄的主人也因特有财产而承担义务:因为契约并不是与这些未达适婚年龄者本人缔结的,以至于需要你寻求监护人的同意。
idem adicit pupillum non posse seruo peculium constituere nec tutoris auctoritate.
他还补充道,被监护人即使在获得监护人同意的情况下,也无法为奴隶设立特有财产。
§15.1.3.4In furiosi quoque curatorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius seruus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat.
我们认为,针对精神失常者的保佐人,也应当给予关于特有财产的诉权:因为此类人的奴隶也可以拥有特有财产,这并非由于他被允许拥有,而是因为他未被禁止拥有。
§15.1.3.5Si filius familias uel seruus pro aliquo fideiusserint uel alias interuenerint uel mandauerint, tractatum est, an sit de peculio actio.
如果家子或奴隶为他人提供保证,或以其他方式介入,或发出委托,人们曾探讨是否可行使关于特有财产的诉权。
et est uerius in seruo causam fideiubendi uel mandandi spectandam, quam sententiam et Celsus libro sexto probat in seruo fideiussore.
更正确的观点是,在奴隶的情形中,应当考查其提供保证或发出委托的原因,塞尔苏斯在第六卷中对作为保证人的奴隶也赞同这一见解。
si igitur quasi intercessor seruus interuenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus de peculio.
因此,如果奴隶仅作为干预人介入,而非处理与特有财产有关的事物,则主人不因特有财产而承担义务。
§15.1.3.6Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si seruus mandauerit, ut creditori meo solueretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore suo solui mandauit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de peculio.
尤里安在《学说汇纂》第十二卷中也写道,如果奴隶委托向我的债权人进行偿付,他说应当考查该委托的原因何在:如果是为了其自身的债权人而委托偿付,则主人因特有财产而承担义务;但如果他履行的是干预人的职责,则主人不因特有财产而承担义务。
§15.1.3.7Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem uerso, sed de peculio actione mandati praestaturum.
与此相一致的是,同一个尤里安写道:如果我从我的儿子那里接受了保证人,那么无论我从保证人那里获得什么,我都将不是通过关于转归利益的诉权,而是通过关于特有财产的委托诉权来支付它。
idem accipias et in serui fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore soluisset.
在奴隶的保证人情形中,以及在他人代作为债务人的我的儿子向我进行偿付的情形中,你也应当作同样理解。
quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem usurum et, si soluisset, condicturum scribit.
但他写道,如果我的儿子当时并不是债务人,保证人将行使欺诈抗辩,并且如果他已经支付,则将提起返还不当得利之诉。
§15.1.3.8Si seruus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur.
如果奴隶在表现得像自由人时达成了仲裁协议,人们会问,是否应当像针对航海借款那样,基于仲裁协议的违约金给予关于特有财产的诉权,如同基于无因管理所产生的一样。
sed hoc et Neruae filio et mihi uidetur uerius ex compromisso serui non dandam de peculio actionem, quia nec si iudicio condemnetur seruus, datur in eum actio.
但无论是在小涅尔瓦还是在我的眼中,更正确的看法是,不应基于奴隶的仲裁协议给予关于特有财产的诉权,因为即使奴隶在诉讼中被判决败诉,也无法针对其提起诉讼。
§15.1.3.9Sed si filius fideiussor uel quasi interuentor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quaeritur.
但是,如果家子被接受为保证人或准干预人,人们会问,他是否使父亲在特有财产方面承担义务。
et est uera Sabini et Cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc a seruo.
萨宾和卡西乌斯的观点是正确的,他们认为父亲总是因特有财产而承担义务,且在这方面与奴隶有所不同。
§15.1.3.10Quare et ex compromisso pater tenebitur.
因而,基于仲裁协议,父亲也将承担责任。
et ita Papinianus quoque libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an uero ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conueniatur.
帕皮尼阿纳斯在《问题集》第九卷中也这样写道,并指出他基于何种原因达成仲裁协议并无区别,不论是基于他本可就特有财产起诉父亲的原因,还是基于他本不可起诉的原因,因为父亲是基于口头答允而被起诉的。
§15.1.3.11Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati uelut obligationem.
他同样写道,对于判决债务,父亲也基于关于特有财产的诉权而承担责任,马尔切鲁斯也持有此观点,即使是以父亲本不能承受特有财产诉权的那种诉权的名义:因为正如在口头答允中与儿子缔结合同一样,在诉讼中也是如此缔结的;因此,不应考查诉讼的渊源,而应考查判决本身所谓的义务。
quare et si quasi defensor condemnatus sit, idem putat.
因此,即使他作为准防卫人被判决败诉,他也认为结果是一样的。
§15.1.3.12Ex furtiua causa filio quidem familias condici posse constat.
显然,基于盗窃的原因,确实可以对家子提起返还不当得利之诉。
an uero in patrem uel in dominum de peculio danda est, quaeritur: et est uerius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto serui dominum locupletari impune.
但人们会问,是否应当针对父亲或主人给予关于特有财产的诉权:更正确的看法是,在主人因所犯盗窃而变得更为富有的限度内,应当给予关于特有财产的诉权。 拉贝奥也赞同此观点,因为主人因奴隶的盗窃行为而在不免受惩罚的情况下致富是极不公平的。
nam et circa rerum amotarum actionem filiae familias nomine in id quod ad patrem peruenit competit actio de peculio.
因为在关于隐匿财产之诉中,以家女的名义,在转归父亲支配的利益限度内,同样适用关于特有财产的诉权。
§15.1.3.13Si filius familias duumuir pupillo rem saluam fore caueri non curauit, Papinianus libro nono quaestionum de peculio actionem competere ait.
如果作为双人政官的家子未曾注意使被监护人的财产安全得到保证,帕皮尼阿纳斯在《问题集》第九卷中指出,适用关于特有财产的诉权。
nec quicquam mutare arbitror, an uoluntate patris decurio factus sit, quoniam rem publicam saluam fore pater obstrictus est.
我认为,他是否依其父亲的意愿成为市参议员并无任何区别,因为父亲对国家财产的安全负有担保义务。