[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §15.1.27.prEt ancillarum nomine et filiarum familias in peculio actio datur: maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod artificium uulgare exerceat, datur propter eam actio.
[盖尤斯,《地方告示注解》第九编] 针对特有财产的诉讼既可以女奴的名义提起,也可以家子之女的名义提起:特别是如果她是一名女裁缝或女织工,或者从事某种通俗的手艺,则因其而给予诉讼。
depositi quoque et commodati actionem dandam earum nomine Iulianus ait: sed et tributoriam actionem, si peculiari merce sciente patre dominoue negotientur, dandam esse.
尤里安认为,也应以她们的名义给予寄托诉讼和使用借贷诉讼:而且,如果她们在父亲或主人的知情下利用特有财产的商品进行经营,也应给予分掌诉讼。
longe magis non dubitatur, et si in rem uersum est, quod iussu patris dominiue contractum sit.
如果是因父亲或主人的命令而订立的契约,或者如果已经转化为利益,则更毫无疑问。
§15.1.27.1Constat heredem domini id quoque deducere debere, quod seruus, cuius nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam hereditatem ex bonis hereditariis amouisset consumpsisset corrupisset.
确立的规则是,主人的继承人也必须扣除以下部分:在其名义下被提起特有财产诉讼的奴隶,在继承被接受之前,从遗产中取走、消费或损坏的财物。
§15.1.27.2Si seruus alienatus sit, quamuis in eum, qui alienauerit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in nouum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit uel ex donatione acceperit eidem concesserit.
如果奴隶被转让,尽管裁判官允许在一年内对转让者提起特有财产诉讼,但无论如何,诉讼同样可以针对新主人提起,至于该奴隶是在新主人处获得了另一笔特有财产,还是新主人允许其保留与其一同买下或通过赠与收受的特有财产,这都无关紧要。
§15.1.27.3Illud quoque placuit, quod et Iulianus probat, omnimodo permittendum creditoribus uel in partes cum singulis agere uel cum uno in solidum.
这一点也得到了认可(尤里安亦予赞同):应完全允许债权人,或按份额向各共有人提起诉讼,或向其中一人提起全额诉讼。
§15.1.27.4Sed ipsi, qui uendiderit seruum, non putat Iulianus de eo, quod ante uenditionem crediderit, cum emptore de peculio agere permittendum.
但是,对于出卖奴隶的本人,尤里安认为,就不应允许其因在出卖前所贷与的款项,向买受人提起特有财产诉讼。
§15.1.27.5Sed et si alieno credidero eumque redemero, deinde alienauero, aeque non putat mihi in emptorem dari debere iudicium.
但是,如果我曾贷与他人之奴隶,后将其买回,继而又将其转让,他同样认为不应向我给予针对买受人的诉讼。
§15.1.27.6In uenditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum de eo, quod adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat deducto eo, quod apud me peculii seruus habebit.
但他认为,关于我在此奴隶仍属他人时所贷与的款项,应向我给予针对出卖人的诉讼,但仅限于从买回后起算的一年内,并且应当扣除该奴隶在我处所将拥有的特有财产。
§15.1.27.7Sicut autem de eo, quod ipse crediderim seruo meo, non putat Iulianus in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod seruus meus seruo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus sit, negat permitti mihi debere cum emptore experiri.
正如尤里安认为,对于我自己贷与我之奴隶的款项,在其被转让时,不应向我给予针对买受人的诉讼一样;对于我的奴隶贷与我的奴隶的款项,如果接受贷款的奴隶被转让,他也否认应当允许我向买受人提起诉讼。
§15.1.27.8Si quis cum seruo duorum pluriumue contraxerit, permittendum est ei cum quo uelit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures aduersarios distringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat peculii ratio haberi debet, quod apud eum cum quo agitur is seruus haberet, sed et eius quod apud alterum.
如果有人与属于两个或两个以上主人的奴隶订立契约,必须允许他向其所愿的主人之一提起全额诉讼:因为让一个仅与单个人订立契约的人去应对多个诉讼对手是不公平的:而且不仅应考虑该奴隶在被诉者处所拥有的特有财产,还应考虑其在另一人处所拥有的特有财产。
nec tamen res damnosa futura est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse iudicio societatis uel communi diuidundo quod amplius sua portione soluerit a socio sociisue suis consequi.
然而,这对被判败诉的人来说并不会造成损失,因为他自己可以通过合伙之诉或共有物分割之诉,向其合伙人或共有人追偿超出其自身份额所支付的部分。
quod Iulianus ita locum habere ait, si apud alterum quoque fuit peculium, quia eo casu soluendo quisque etiam socium aere alieno liberare uidetur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra esse, quia nec liberare ullo modo aere alieno eum intellegitur.
尤里安认为,这只有在另一人处也有特有财产的情况下才适用,因为在这种情况下,通过支付,每个人也被视为免除了其合伙人的债务:但如果在另一人处完全没有特有财产,则情况相反,因为他不能被理解为以任何方式免除了对方的债务。