[PAULUS libro trigensimo ad edictum. ] §15.1.26.prSi semel ex ea causa, id est quod dolo fecerit, dominus praestiterit de peculio conuentus, ceteris ex eadem causa nihil praestabit.
[保罗,《告示注解》第三十编] 如果主因该原因(即因其欺诈行为)在特有财产诉讼中被诉并已支付过一次,则其无需因同一原因向其余债权人支付任何款项。
sed et si tantundem seruus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus.
但是,如果奴隶欠主人的债务数额与主人因欺诈而减少的数额相同,则主人不应被判败诉。
his consequens erit, ut manumisso quoque uel alienato seruo ex causa etiam doli intra annum teneatur.
由此得出的结论是,即使在奴隶被释放或转让的情况下,主人在一年内仍需因欺诈原因承担责任。