[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.1.1.prOrdinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hunc peruenire, ubi de peculio datur actio.
[乌尔比安,《告示注解》第二十九卷] 裁判官认为,首先阐明那些处于他人权力之下的人所缔结的、并给予全额诉权的契约,然后由此过渡到这一项,即给予关于特有财产诉权的情形,此乃合乎顺序的。
§15.1.1.1Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem uerso aut quod iussu hinc oritur actio.
此外,本告示是三重性的:因为由此产生的是关于特有财产的诉权、关于利益转入的诉权,或是基于命令的诉权。
§15.1.1.2Uerba autem edicti talia sunt: 'Quod cum eo, qui in alterius potestate esset, negotium gestum erit'. §15.1.1.3De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio.
告示的措辞如下:“对于与处于他人权力之下的人所进行的交易,” 告示使用的是“他”而非“她”;然而,对于女性的“她”,也将根据本告示给予诉权。
§15.1.1.4Si cum impubere filio familias uel seruo contractum sit, ita dabitur in dominum uel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum est.
若与未适龄的家子或奴隶缔结了契约,则仅在他们的特有财产因之更为充裕的情况下,方可针对家父或主人给予关于特有财产的诉权。
§15.1.1.5Potestatis uerbum communiter accipiendum est tam in filio quam in seruo.
“权力”这一词语应当通用于儿子和奴隶。
§15.1.1.6Nec magis dominium seruorum esse spectandum quam facultatem habendi eos: non enim solum seruorum propriorum nomine conueniemur, item communium, uerum eorum quoque qui bona fide nobis seruiunt, siue liberi sint sine serui alieni.
此外,不应更多地考虑对奴隶的所有权,而应考虑占有他们的实际能力;因为我们不仅会因自己专属的奴隶以及共有的奴隶而被诉,而且还会因那些善意为我们服务的人(无论他们是自由人还是他人的奴隶)而被诉。